{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Observationes circa viventia 82","citation":"Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 82","ref":"82","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/82","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/82","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/82.md","author":{"name":"Filippo Buonanni","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni"},"work":{"title":"Observationes circa viventia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia","urn":null},"verse":false,"words":250,"text":"putrescente, quod ad illud generandum, non quidem lege inuiolabili, fuit determinatum; eaque de causa concludimus, ideò tunc Viuens non efformari, quia ab alio Viuente non fuerit semen depositum, obseruationibus illis suffulti, in quibus vera semina apparuerunt, quibusque veram speciei propagationem accidisse sine mendacij fuco cognouimus. Haec verò in causa sunt, quòd apud omnes spontaneae generationis re pugnantiam frequenter decantamus, propriae ratiocinationis errores, & praetereuntes aliorum obseruationes, eas sensuum illusiones, atque illationes vocitemus. De prima erroris origine aliquid satis me innuisse iudico, quae, vtpotè minus frequens, minus etiam exigit pensum, quo in accurata philosophandi palestra exactius recognoscatur. Circa alteram paulò longius immorabimur, illudque enucleatius discutiendum est, quo de huiuscemodi ratiocinandi fallacia instruamur, cum dicimus. Hoc ego non obseruaui, ergo nullorum oculis vnquam deprehensum est; siue: quod alij se obseruasse affirmant, constanti lege à Natura fuit mihi denegatum, dum studium inutile semper tentauerim; ergo, vel quod adducitur fictitium est, vel è paterno semine generatum. Abstinendum omninò esse ab huiusmodi illationibus docuit me Arduitas verum cognoscendi, quae in Philosophia experimentali ab euentuum incertitudine vt plurimum non diuiditur. Quamobrem ex illorum varietate eò pluries deueni, vt multa, quae nouisse me putabam, plane ignorare me sciuerim. Circa quod, vt mihi fidem facilius exigam, in medium afferam experimenta maximè fallacia, quae circa res medicas fiunt. Haec magna & generalis incertitudo ferè semper comitatur, nec rarò accidit, vt vnum idemque malum in diuersis corporibus nascatur ex diuersis causis, & multae circumstantiae temporis & loci, aut praeparationis dari possint, quae non bene obseruatae impe dire, mutare, vel imminuere virtutem medicamentorum queant. Tum","prev":{"citation":"Observationes circa viventia 81","label":"CAPVT VIGESIMVMTERTIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/81","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/81"},"next":{"citation":"Observationes circa viventia 83","label":"CAPVT VIGESIMVMQVARTVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/83","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/83"},"credit":{"text":"Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia","quality":"ocr"}}