{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Observationes circa viventia 86","citation":"Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 86","ref":"86","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/86","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/86","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/86.md","author":{"name":"Filippo Buonanni","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni"},"work":{"title":"Observationes circa viventia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia","urn":null},"verse":false,"words":216,"text":"CAPVT XXV. Experimentorum variatio aliquando ex Incuria prouenit. Vid verò si indicatam Experimentorum incertitudinem accuratiori studio perlustremus, non vnica ex causa deriuare videbimus, atque ex incuria praesertim, qua multoties rem satis arduam Exploratores sectantur, vt in Artefactis Artifices, in quibus euentuum varietate simili de causa persaepe experiuntur. Exemplis hoc palam fiet. Dentes alicui rotae ad horologium conficiendum aliquis addat, si parum oculos auertat, vel manum variet in eorum diuisione, quantam deinde variationem in rotarum circumuolutionibus horarum index ostendet! neque omnes Tabulae neque Statuae semper idem pretium merentur, licet eas eadem Artificis manus vel pinxerit vel sculpserit, quia scilicet non simili solertia omnia perfecit. Sic pari modo quot infantes occiduntur, quotquot pulli non excluduntur ab Ouis, quot plantae à seminibus, non pullulant, vel si exoriantur, statim arescunt, vel ex incuria matris lac non praebentis, vel Auis statuto tempore non incubantis, vel humoris defectu, si rigare negligat Agricultor! Negandum fortasse propterea est, Filios à Genitrice, Pullos ab Auis, Plantas ex semine tanquam à sua causa non prouenire? Nullum audio ineptas hasce illationes deducere. Vt quid ergo generationem spontaneam impossibilem dicam, eo quod non semper in putrefactis rebus eas viderim, cum ex sola negligentia vel manus vel oculi potuerit non euenire. Si aliquando accidit, non ideo inferri debet ideo accidisse quia muscae oua intulere, cum manifestum sit omnibus, illas","prev":{"citation":"Observationes circa viventia 85","label":"CAPVT VIGESIMVMQVARTVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/85","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/85"},"next":{"citation":"Observationes circa viventia 87","label":"CAPVT XXV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/87"},"credit":{"text":"Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia","quality":"ocr"}}