{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Observationes circa viventia 89-3","citation":"Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 89-3","ref":"89-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/89-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/89-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/89-3.md","author":{"name":"Filippo Buonanni","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni"},"work":{"title":"Observationes circa viventia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia","urn":null},"verse":false,"words":256,"text":"Optima enim requiruntur, vt in minimis rebus diuersae hae particulae distincte recognoscantur. Validum argumentum subministrauit hoc minimum & debile Insectum, vt spontaneam Generationem possibilem esse iudicarem. Inueni enim illud pluries in vasis etiam vitreis generatum, & optime à muscis defensis, in quibus varios papiliones clauseram. Contabuerunt enim illi, & penitus in puluerem redactis; inter eorum cineres animalcula haec detexi, initio quidem minima, sed paulatim aucta vsque ad paruum anisi granum vt dixi. Tribus annis successiue exprimentum sumpsi, & quidem semper felici cum euentu; non autem semper eundem numerum eorum inueni. Pabula subministraui in alijs Papilionibus, quos aliquorum dierum interuallo vorabant, reiectis plumis & pelle. Sine alimento seruati diu vixere, sed macie contracta, & pluries pellem exuerunt, Araneorum instar, Pediculorum, aliorumque huiusmodi, omnibus setis supradictis circumtectam. Huic non valde dissimile insectum inueni in cadaueribus muscarum, at pilos non tam exacte examinaui. His prodigiosis Insectis iungo alia duo, de quibus alibi sermo fuit. Alterum eorum est, quod indicauimus cap. 65. part. primae de Viuentibus, quae in Rebus non Viuentibus reperiuntur, nempe Insectum quod in puluere Casei reperitur, illud ab alijs obseruatum inueni, sed non ab omnibus eodem modo delineatum vel descriptum. Borellus obseruat. 27. de illo sic retulit. Oculorum grandes orbes subnigri, vnguiculis & vngulis armatur, totum corpus eleganter coloratum est, dorso est hispido & histricem non male aemulatur, cornicula etiam habet, & tres in cauda aculeos insigniores. D. Carolus Antonius Tortoni in epist. ad Illustrissimum Hieronymum de Langmantel 1686. illud expressit vt sub num. 110. ad meas paginas transtuli, num. vero 111. indicat idem Insectum obseruatum à D. Io. Francisco Griendelio, qui obs. 3. fig. 1.","prev":{"citation":"Observationes circa viventia 88-2","label":"88","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/88-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/88-2"},"next":{"citation":"Observationes circa viventia 90-2","label":"90","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/90-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/90-2"},"credit":{"text":"Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia","quality":"ocr"}}