{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Observationes circa viventia 95","citation":"Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 95","ref":"95","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/95","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/95.md","author":{"name":"Filippo Buonanni","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni"},"work":{"title":"Observationes circa viventia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia","urn":null},"verse":false,"words":226,"text":"CAPVT VIGESIMVM NONVM. bet; atqui Insensitiua non habent dotes sensitiuas, ergo non possunt eas vlli communicare. At illud omitto, cum optime calleas Rufe (quod etiam Philosophiae Candidati facile norunt) nempe: Neminem posse dare aliquo modo, quod nullo modo possidet; posse verò, si aliquo modo possideat quod communicat. Vobis pro comperto est, quam parua proportio sit inter paruitatem semiminis Quercus, & molem ingentem huius arboris: attamen à paruo semine talis arbor educitur, rursus semen iuxta multorum sententiam non actu viuit, sed est id, quod potest viuere; Arbor tamen è semine generata vivit. Igitur si ad trutinam Axioma nuper adductum reuocamus, proculdubio constabit inquo sensu vsurpandum sit à Philosophis, ne à recta ratiocinandi via deflectant. Quod autem Planta, seu aliud quidpiam Virtutem producendi vermes contineat, alibi rimari conabimur in collocutionibus nostris. Quod verò multa Viuentia, in quibus alia Viuentia oriuntur sensitiua sint nil confert ad eorum generationem, sed pari methodo generatio talis succedit, ac in non sensitiuis. Porro Viuentia ex partibus Viuentis Animalis oriri non posse docet Aristoteles, sed ex putredine; ratio est, quia pars viuens in aliud viuens diuersi generis immediate, hoc est non intercedente obitu pristini Viuentis, commutari non potest; siquidem Viuens ex non viuente solummodo fieri potest, atque Animal ex non animali, ac speciatim ortu spontaneo, quo Viuentia non nisi ex cadauere fieri pluribus in locis demonstrat idem Philosophus, cum nihil nisi ex suo contrario generetur.","prev":{"citation":"Observationes circa viventia 94","label":"CAPVT XXIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/94","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/94"},"next":{"citation":"Observationes circa viventia 96","label":"CAPVT XXX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/96"},"credit":{"text":"Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia","quality":"ocr"}}