{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Observationes circa viventia iv","citation":"Filippo Buonanni, Observationes circa viventia iv","ref":"iv","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/iv","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/iv","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/iv.md","author":{"name":"Filippo Buonanni","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni"},"work":{"title":"Observationes circa viventia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia","urn":null},"verse":false,"words":162,"text":"minora sunt haec Naturae decora, quae tamen nec Fortunae, nec Iuuenturis confinio leduntur: quod sane admiratione dignum est, cum facile Naturae dotibus abutatur Iuuentus, cui aetatis patrocinio quamplurimi, ag gerem sceleribus, auferunt verecundiam, vt noxijs illecebris, vel saltem studijs inutilibus, abripiatur. Te enim exornant, quae non nisi canitiem decorant, in Consilijs prudentia, in verbis maturitas, & in animi motibus moderatio. Quod oppido aeque magnum ac rarum in Iuuene, vt Fortunam suam sub potestate habeat, eiusque indulgentiam ad licentiam non abutatur. Syderis gentilitij in morem emines, cui altior statio in tuto locat lucem, amouetque à terrestris vmbrae periculo. Hoc vno eidem syderi dispar, quòd illud aliquando terrae interpositione lucis defectus patiatur; Tu nunquam. Fastigij tamen tui securus Te ad omnes demittis; nam dignitatem comitatemque ita socias, vt quid quid comitati tribuitur, non dedeceat dignitati. Blando omnes affatu, leni omnes supercilio excipis, adeo vt nemo Te propius norit, quin Romae delicias praedicet. Illud tamen excelsum, quòd non Homines tantum sed Superos Tibi morum pietate deuincis.","prev":{"citation":"Observationes circa viventia iii","label":"iii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/iii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/iii"},"next":{"citation":"Observationes circa viventia v","label":"v","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/v","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/v"},"credit":{"text":"Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia","quality":"ocr"}}