{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem 5.4.7","citation":"Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem 5.4.7","ref":"5.4.7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/flavius-lucius-dexter/apologeticus-contra-recentes-impugnatorem/5.4.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/flavius-lucius-dexter/apologeticus-contra-recentes-impugnatorem/5.4.7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/flavius-lucius-dexter/apologeticus-contra-recentes-impugnatorem/5.4.7.md","author":{"name":"Flavius Lucius Dexter","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/flavius-lucius-dexter"},"work":{"title":"Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/flavius-lucius-dexter/apologeticus-contra-recentes-impugnatorem","urn":null},"verse":false,"words":354,"text":"Jam ad asserta, quae a vero dissonant, descensum faciamus, nam pari passu probabitur opus Tripartitum non esse R. P. Pennotti docti admodum viri, de quo non est existimandum falsas assertiones scripsisse; ac Dextri Chronicon, quod prae manibus est, foetum esse suppositum. Imprimis alienum est a veritate S. patriarcham Benedictum nihil de elericis in sua Regula disposuisse, quod Pennottus conceptis verbis scripsit lib. II, cap. 18, num. 4 et num, 7 in fine ait: D. Benedictus non ut clericis, sed ut laicis regulam vitoe proescripserat, in qua de clericis monachis ne verbum quidem habetur. Et tamen duo integra capita regulae suae (id, est, 60 et 62) beatissimus praeceptor in disponondis monasterii sacerdotibus consumit. Prioris titulus est, De Sacerdotibus, qui voluerint in monasterio habitare: ubi praecipit ut jugo regulae sese omnimode subdant, post abbatem sedem habeant, clericos autem, qui presbyteri adhuc non sunt, loco mediocri collocari. Posterioris titulus est, De Sacerdotibus monasterii: ubi de his, qui post monachatum ad ordines evehuntur multa disponit. Certe si Pennottus titulos capitum Regulae dumtaxat legeret, ab eo errore liberaretur. Sed hoc simile est ci, quod de Paulo Orosio scribit lib. I, cap. 38, num. 4, nimirum nomen monachorum tam late apud ipsum acceptum fuisse lib. VII suae Ormestae cap. 17, quod omnes Christianos illos comprehenderet, qui ad unum fidei opus, dimissa soecularium rerum multimoda actione, se redigebant; quo pacto ait Pennottus etiam clericos regulares sub nomine monachorum comprehendi. Sed si verba ab Orosio immediate subjecta legisset (ut omittam perperam citasse cap. 17 Orosii, cum sit 33) plane re periret eo nomine anachoretas solos intelligere; de Valente siquidem imperatore agens, effrenata, inquit, libertatis audacia legem dedit, ut monachi, hoc est Christiani, qui ad unum fidei opus, dimissa soecularium rerum multimoda actione, se redigunt, ad militiam cogerentur, Vastas illas tunc AEgypti solitudines, arenasque diffusas, quas propter sitim et sterilitatem, periculosissimamque serpentum abundantiam, conversatio humana non nosset, magna cohabitantium monachorum multitudo compleverat. Huc tribuni et milites missi, qui sanctos ac veros milites Dei alio nomine persecutionis abstraherent, interfecerunt ibi agmina multa Sanctorum. Videat igitur velitne Anachoretas etiam ad canonicorum institutum pertrahere, quantumvis canonicis proprium sit in ecclesiis urbium degere. Sed haec leviora sunt.","prev":{"citation":"Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem 5.4.6","label":"Ad Objecta Pennotti Contra Dextri Chronicon Incipit Apologetica Responsio, § IV. Nonnullae Pennotti inconsequentioe deteguntur","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/flavius-lucius-dexter/apologeticus-contra-recentes-impugnatorem/5.4.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/flavius-lucius-dexter/apologeticus-contra-recentes-impugnatorem/5.4.6"},"next":{"citation":"Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem 5.5.1","label":"Ad Objecta Pennotti Contra Dextri Chronicon Incipit Apologetica Responsio, § V. Jura Cisterciensis ordinis a Pennotto loesa defenduntur","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/flavius-lucius-dexter/apologeticus-contra-recentes-impugnatorem/5.5.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/flavius-lucius-dexter/apologeticus-contra-recentes-impugnatorem/5.5.1"},"credit":{"text":"Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp584/tmp584/tmp584.tmp584.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}