{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem 5.6.22.24-33","citation":"Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem 5.6.22.24-33","ref":"5.6.22.24","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/flavius-lucius-dexter/apologeticus-contra-recentes-impugnatorem/5.6.22.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/flavius-lucius-dexter/apologeticus-contra-recentes-impugnatorem/5.6.22.24","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/flavius-lucius-dexter/apologeticus-contra-recentes-impugnatorem/5.6.22.24.md","author":{"name":"Flavius Lucius Dexter","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/flavius-lucius-dexter"},"work":{"title":"Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/flavius-lucius-dexter/apologeticus-contra-recentes-impugnatorem","urn":null},"verse":false,"words":198,"text":"significaruntque alia deinceps futura in sensu spirituali: in tertio denique amotis significantibus secuta esse tantummodo significata: nihil siquidem eorum quae tunc accidunt, vel accident, desumi potest tamquam figura alicujus rei futurae. Et hoc innuitur cum dicitur, in primo totum esse carnem, id est, figuram, seu spiritum futurorum: in tertio nihil esse quod figura sit, sed omnia esse figurata, quasi spiritum praeteritorum; cum tamen in secundo utrumque simul reperiatur propter novi Testamenti excellentiam, quod ad ipsum spectat, in quo et spiritum praeteritorum, et figuram futurorum reperire licet. Quod si de eo admiraris, quod tertii status initium potius a sancto Benedicto, quam ab aliis sanctis novi Testamenti accipiat, in promptu est, quod tibi respondeam ex doctrina Concord., libro II, tractatu 1, cap. 14 usque ad 18, tres illos status non gratis dividendos, sed penes eumdem numerum generationum; non aliter atque apud Matthaeum, cap. I, status ille hominum ab Abrabam usque ad Christum tribus generationum tessaradecadis, hoc est 42 generat. complectitur: quod quidem eo loci qualiter accommodandum sit, Joachimus late exponit. Quamquam et in eo verificati qucat spiritualis vita tertii status, quod a S. Be nedicto multo magis quam prius examina monachorum, apud quos spiritualis vita locum suum habet, multiplicari coepere.","prev":{"citation":"Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem 5.6.22.1-23","label":"5.6.22.1 to 5.6.22.23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/flavius-lucius-dexter/apologeticus-contra-recentes-impugnatorem/5.6.22.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/flavius-lucius-dexter/apologeticus-contra-recentes-impugnatorem/5.6.22.1"},"next":{"citation":"Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem 5.6.23","label":"Ad Objecta Pennotti Contra Dextri Chronicon Incipit Apologetica Responsio, § VI. Defenditur B. abbas Joachimus a calumniis Pennotti et aliorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/flavius-lucius-dexter/apologeticus-contra-recentes-impugnatorem/5.6.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/flavius-lucius-dexter/apologeticus-contra-recentes-impugnatorem/5.6.23"},"credit":{"text":"Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp584/tmp584/tmp584.tmp584.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}