{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chronicum [Apologia Ad Lectorem] 2.7.1-15","citation":"Flavius Lucius Dexter, Chronicum [Apologia Ad Lectorem] 2.7.1-15","ref":"2.7.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/flavius-lucius-dexter/chronicum-apologia-ad-lectorem/2.7.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/flavius-lucius-dexter/chronicum-apologia-ad-lectorem/2.7.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/flavius-lucius-dexter/chronicum-apologia-ad-lectorem/2.7.1.md","author":{"name":"Flavius Lucius Dexter","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/flavius-lucius-dexter"},"work":{"title":"Chronicum [Apologia Ad Lectorem]","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/flavius-lucius-dexter/chronicum-apologia-ad-lectorem","urn":null},"verse":false,"words":297,"text":"Parum in his Chronicis legit, qui omnimodam Historiam esse negat, cum in iis nihil fere praetermiserit auctor, quod in universo orbe ad Ecclesiae splendorem spectans acciderit, et quotquot eam scriptis vel facinoribus egregiis illustrarunt, suis temporibus intexuerit. Quod si plura de rebus Hispaniae scripsit, vitio vertendum non est Hispano auctori, quis enim Chronica texens, in rebus patriae suae non scripsit uberius, in alienae vero contractius? Eusebius Caesariensis Graecus scriptor, primus Ecclesiastici Chronici auctor, de Graecis rebus multa Latinis pauca …otavit; adeo ut Hieronymus cum ipsum Latinitate donavit, multa Latinorum miscuerit, haec in prologo scribens: Sciendum enim est, me et Interpretis, et Scriptoris ex parte officio usum, quia et Graeca fidelissime expressi, et nonnulla quae mihi intermissa videbantur, adjeci, in Romana praesertim historia, quam Eusebius ejusmodi conditor libri, non tam ignorasse, utpote eruditus; quam ut Graece scribens, parum suis necessaria perstrinxisse mihi videtur. Continuavit quoque Chronicon ipsum Hieronymus a 20 Constantini anno usque ad consulatum Valentis VI et Valentiniani iterum, sed totum pene de Romana historia, velut auctor Romanus scripsit. Hieronymum secuti sunt in continuatione Chronici Prosper Aquitanicus, et Victor Tunnensis, qui de rebus Africae aut Aquitaniae, in quibus nati aut educati erant, paginam impleverunt. Idem quoque auctoribus Hispanis contigit; Idatius Lamacensis Chronicon Eusebii continuavit in co loco in quo D. Hieronymus desiit: et tamen tam multa de rebus Hispaniensibus scripsit, quod de co S. Isidorus dixerit lib. de Viris illustr., cap. 12: Idatius provinciae: Galatiae episcopus, secutus Chronicam Eusebii Caesariensis episcopi, seu Hieronymi presbyteri, ab anno I Theodosii Augusti, usque in annum imperii Leonis VIII subjunctam sequitur historiam: in qua magis barbararum gentium. bella crudelia narrat, quae premebant Hispaniam. Quid de Joanne Viclarensi dicam, postea Gerundensi episcopo, qui prosperum et Victorem praefatos continuare promittit, et quidquid postmodum scribit, ad Hispaniarum Gothos reges spectat, Liubanem, Leovigildum, et Recaredum;","prev":{"citation":"Chronicum [Apologia Ad Lectorem] 2.6","label":"§ II. Nihil esse quod hujus Chronici auctoritatem enervare queat","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/flavius-lucius-dexter/chronicum-apologia-ad-lectorem/2.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/flavius-lucius-dexter/chronicum-apologia-ad-lectorem/2.6"},"next":{"citation":"Chronicum [Apologia Ad Lectorem] 2.7.16-27","label":"2.7.16 to 2.7.27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/flavius-lucius-dexter/chronicum-apologia-ad-lectorem/2.7.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/flavius-lucius-dexter/chronicum-apologia-ad-lectorem/2.7.16"},"credit":{"text":"Flavius Lucius Dexter, Chronicum [Apologia Ad Lectorem], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp581/tmp581/tmp581.tmp581.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}