{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De monstris 106","citation":"Fortunio Liceti, De monstris 106","ref":"106","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/106","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/106","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/106.md","author":{"name":"Fortunio Liceti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti"},"work":{"title":"De monstris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris","urn":null},"verse":false,"words":264,"text":"Supervixit hoc monstrum tamen usque ad annum decimum: Altera mortua, atque ab alia vivente excisa, quae supererat & ipsa mortua est; seu timore, seu pedore, seu animi molestia; quam misera dum altera aegrotaret contabescens susceperat, incertum est. (Paraeus à opinatur eam obiisse pro Lib. aq cap. 2. pter inflictae plagae divulsificae malignitatem) Certius illud est quod à multis quaesitum est saepius, praegnantium affectus foetus, qui in utero sunt, posse viriare; unde tot maculae in infantibus vini, suillae cutis, punicorum malorum, ac talium: Nam quum mater harum puellarum concussa, timore imaginem collisi capitis retineret, capita puellarum in unum coierunt: neque enim id concussione sola factum credibile, quamquam non parùm ad hoc contulerit; quoniam saepius mulieres magis casu collidunt ventrem, quam tunc, quum caput illa collisit; nec tamen gemini una coëunt: nam si modò concussio caussa hujus fuit, non jam capitis, sed dum caput alliditur, dorsi, vel ventris. Haec ad verbum Cardanus. In quibus pleraque habebat subtilissimus Scaliger exercitationis incitamenta; sed negocium fortè detrectavit; quia de propositis Cardano consentiebat. Nos tamen illud in primis priori mortua superstitem ab ea excisam, nec timore, nec pedore, nec animi molestia brevi extinctam fuisse damus; quippe inde illae passiones adeò vehementes ipsi non contigerunt, ut eam neci tradere potuerint: Nec Paraeo concedimus ipsam sorori suae non diu super vixisse propter inflictae plagae divulsificae malignitatem; tum quia medici opera inflictae plagae malignae non sunt, ut hostiles à telo venenato; tum quia rationabile est à perito medico talem sectionem ad arcendum sanguinis fluxum peractam fuisse candenti ferro, quo nulla inferri, sed si quae fortè subesset à praecisa parte deberet malignitas, & posset omnis auferri.","prev":{"citation":"De monstris 104","label":"CAP. XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/104","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/104"},"next":{"citation":"De monstris 107","label":"CAP. XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/107","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/107"},"credit":{"text":"Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris","quality":"ocr"}}