{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De monstris 115","citation":"Fortunio Liceti, De monstris 115","ref":"115","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/115","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/115","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/115.md","author":{"name":"Fortunio Liceti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti"},"work":{"title":"De monstris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris","urn":null},"verse":false,"words":197,"text":"D. AVGVSTINO PINCETO Medico Genuensi FORTUNIUS LICETUS S. D. SAuca dicam de Monstro recens nato istic apud vos, vir egregiè, te remittens ad ea, quae vulgavimus de natura monstri ancipitis explicata libro 11. capite xxij. & sequentibus: puto enim esse monstrum anceps à me ibi descriptum. Si foret ambobus unus ventriculus, facilè uno lactante solo, viverent & alerentur ambo, & minori è communi stomacho non difficulter ad os regurgitaret substantia materni lactis, quam ille mancus seu lambit, seu veluti ruminat, ne destitueretur illa priori nutrimenti digestione, quam in ore fieri monuit Avicennas: si etiam haberent commune jecur, ut habuerunt duae femellae Riolani in monstro Lutetiae nato anno millesimo sexcentesimo quinto, ambo simul urinam reddere possent apud eos, qui putant urinam excrementum esse coctionis illius, quae celebratur in stomacho, dicentes urinam separari à sanguine, peracta jam ea coctione nutrimenti, quam obimus in hepate. Aliorum monstri attributorum caussas habere poteris vir egregiè ex ijs, quae nos de monstri ancipitis natura latè disseruimus in edito libello. Potest autem hoc monstrum diu vivere, quemadmodum diu vixit homo monstrosus ille, cui è pectore prominebat caput infantis intra praecordia reconditi; nec non viceversa illius alterius, cui è pectore collotenus abdito capite propendebat infans integer mirè pendulus.","prev":{"citation":"De monstris 114","label":"D. FORTUNIO LICETO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/114","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/114"},"next":{"citation":"De monstris 116","label":"D. FORTUNIO LICETO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/116","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/116"},"credit":{"text":"Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris","quality":"ocr"}}