{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De monstris 148","citation":"Fortunio Liceti, De monstris 148","ref":"148","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/148","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/148","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/148.md","author":{"name":"Fortunio Liceti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti"},"work":{"title":"De monstris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris","urn":null},"verse":false,"words":155,"text":"CAP. XLV. Monstri enormis existentia patefit. TUmana corpora, eorumve membra, quibus nihil desit, nihilque supersit; nec situs, aut figurae ullum adsit erratum; sed in sola substantia ordinarium naturae cursum non servantia, & videntibus admirationem parientia, ea nobis Enormia monstra cognominantur, quorum tres tantum differentias videre licuit apud auctores, prioris exemplum est vetustissimum illud Pythagorae, cui femur aureum extitisse credidit antiquitas;* Diogenes enim Laertius asserit famam esse nudatum Pythagorae femur aliquando aureum apparuisse: de cujus caussis suo loco latius. Aelianus hujus rei assertorem facit Aristotelem dicens, Aristoteles dicit à Crotoniatis Pythagoram Apollinem Hyperboreum cognominari, & haec addit ille Nicomachides, quod aliquando eadem die & eadam hora visus sit à multis & in Metapontio, & in ludis Crotone surgere: ubi Pythagoras etiam alterum femur aureum ostendit. Dicit idem ille quod Nessum fluvium transiens appellatus sit; & multos ait hanc appellationem audivisse. Alterius exempla recentiora sunt; & primum à Cardano adducitur, asseverante Constantij tempore in urbe Daphne regionis Anthiochiae natum infantem barbatum pręter alia monstrosa.","prev":{"citation":"De monstris 147","label":"CAP. XLIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/147","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/147"},"next":{"citation":"De monstris 149","label":"CAP. XLIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/149","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/149"},"credit":{"text":"Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris","quality":"ocr"}}