{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De monstris 156","citation":"Fortunio Liceti, De monstris 156","ref":"156","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/156","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/156","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/156.md","author":{"name":"Fortunio Liceti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti"},"work":{"title":"De monstris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris","urn":null},"verse":false,"words":306,"text":"Quum autem Palestina sit Aethiopiae contermina, in ea facilè potuit Cepheus ditionem oppidi habuisse; atque ibi velut in temperatiori loco fervidioribus anni diebus habitasse; vel sacrificia statis temporibus ad aras, quas vetustissimas Cephei, & Phinei fuisse refert ex 1 Pomponio! Boccatius, peragendi caussa illuc advenire, ac diutulè cum tota Regia permanere consuevisse. Eo loci Solinus, & Pomponius Saxum esse scribit Andromedae servataque immania belluae marinae ossa; quae inde Romam translata M. Scauro Aedili memorat: Plinius. Sed haec obiter. Sat nobis sit ex Aethiopibus ortam candidam puellam, & vicissim ex candidis parentibus atram, de qua ex Galeno, Avicenna, & Magno i Alberti Majolus, e licet monstrosè genitas, ac veluti monstra, verè tamen monstra non extitisse; ac proinde à nobis, qui de monstris propriè dictis agimus, non de quasi monstris, nec de sola generatione monstrosa, inter monstra referri non debuisse. Idem judicium feras de Leone ex Ove nato; cujus meminit Caelius) Rhodiginus inquiens, In Cò insula, rarum dictu apud veterem autorem fidei integrae, & gravitatis non dilutae legimus monstrifica, & ideo mira praecipuè, ut vix non ficta videantur, & de ingeniorum Graeciae afflatu producta ratione: de grege Oviario Nicippi Qvem non ritu naturae Agnum, sed Leonem peperisse. Prodigiale id, ut erat, visum multis; siquidem Nicippo tyrannidem portendit, quam mox is est consecutus; quum edito monstro privatum adhuc ageret. Ac ut demus ex ove leonem oriri, monstrosum esse partum; leonem natum monstrum esse non dabimus. Sed & apud 2 Aelianum in varia historia legimus hoc 1. Cosmograph. neolog. t Lib. 9. cap. 5. l 22. animal. tr. 1. cap. 3. x colloque 3. dier. canicular. z lib. 1, ci hoc idem in haec verba, Coi dicunt, in pascuis Nicippi Tyranni ovem peperisse: peperisse verò non agnum. nec agnam, sed leonem: atque id Nicippo, qui tum privatam adhuc vitam agebat, futuram tyrannidem portendisse. Consimilis est origo monstrosa rei non monstrosae; de qua in Annalibus Colmariensibus, ubi legimus, MCCLXXVI.","prev":{"citation":"De monstris 155-2","label":"CAP. XLIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/155-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/155-2"},"next":{"citation":"De monstris 157","label":"CAP. XLIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/157","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/157"},"credit":{"text":"Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris","quality":"ocr"}}