{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De monstris 173","citation":"Fortunio Liceti, De monstris 173","ref":"173","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/173","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/173","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/173.md","author":{"name":"Fortunio Liceti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti"},"work":{"title":"De monstris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris","urn":null},"verse":false,"words":272,"text":"Sed neque jurarem hoc monstrum esse intrinsecus androgynum: cujusmodi puellae, ac nupta illae fuere plures, quae virili membro emisso in masculos vulgo commutatae a dicuntur: de quibus celeberrimi scriptores luculentissimum testimonium perhibent: siquidem Plinius alicubi scribit. Ex feminis mutari in mares, non est fabulosum. Invenimus in Annalibus P. Licinio Crasso, C. Cassio Longino Coss. Cassini puerum factum ex Virgine sub parentibus, jussuque Aruspicum deportatum in insulam desertam. Licinius Mutianus prodidit, visum à se Argis Arescontem, cui nomen Arescusae fuisset, nupsisse etiam, mox barbam, & virilitatem provenisse, uxoremque duxisse. Ejusdem sortis & Smyrnae puerum à se visum. Ipse in Africa vidi mutatum in marem nuptiarum die L. Cossitium Civem Tisdritanum. Plinianum hoc testimonium comprobat Agellius in Noctibus Atticis inquiens. Libitum tamen est in loco hoc miraculorum notare id etiam, quod Plinius Secundus, vir in temporibus aetatis suae, ingenij, dignitatisque gratia, auctoritate magna praeditus, non audisse, neque legisse, sed scire sese, atque vidisse, in libro Naturalis historiae VII. scripsit. Verba igitur haec, quae infra posui, ipsius sunt ex eo libro sumpta; quae profectò faciunt, ut neque respuenda, neque ridenda sit notissima illa veterum poëtarum de Caeneida & Caeneo cantilena. refertque statim verba Plinij nuper allata, sed posteriora parum immutata sic, Ejusdem sortis & Smyrnae puerum à se visum. Ipse in Africa vidi mutatum in marem die nuptiarum L. Cossitium civem Tisdritanum: vivebatque quum proderem haec. Hunc locum Plinij confirmat in suis Annotationibus Dalechampius ita, Pontano Cajetana muliercula piscatoris per annos XIV uxor, repentè vir facta est. Idem contigit Aemiliae conjugi Antonij Spensae, civis Ebulani anno XII. postquam nupserat: sexu mutato ea duxit uxorem, & liberos sustulit. Idem & alteri mulierculae accidit, quum jam semel peperisset, temporibus Ferdinandi primi Neapolitanorum Regis.","prev":{"citation":"De monstris 172","label":"CAP. XLVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/172","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/172"},"next":{"citation":"De monstris 174","label":"CAP. XLVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/174","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/174"},"credit":{"text":"Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris","quality":"ocr"}}