{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De monstris 199","citation":"Fortunio Liceti, De monstris 199","ref":"199","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/199","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/199","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/199.md","author":{"name":"Fortunio Liceti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti"},"work":{"title":"De monstris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris","urn":null},"verse":false,"words":200,"text":"Generans igitur homo vi sui seminis quomodocumque corrupti monstrosos partus, eos non ut suam prolem agnoscit; sed ut alienam repudiat; quia genericam naturam, ut puta non sibi propriam, sed alijs communem animalibus, alienam sibi opinatur. Ita ergo caussa monstrosi partus plerumque una est imbecillitas virtutis generantis in masculeo semine residentis: quae quidem imbecillitas, ut frequentissimè provenit ab exilitate caloris naturalis in semine degentis; quam solam respexisse videtur ibi Aristoteles, hujusmodi semen, à quo monstra producuntur, corruptum appellans, atque putrescens; quum putredo, & misti corruptio sit extinctio caloris interni apud eumdem autorem: ita pendere potest ab ejusdem seminis quacumque intemperie: siquidem virium robur qualitas est, naturale temperamentum consequens; quam eo quomodocumque vitiato labefactari necesse est. CAP. LXI. Tertia caussa & origo monstri multiformi animalium specie elicitur ex degenerata seminis anima in naturam alienam Bi autem seminis robur non solùm remitti conOtigerit, sed essentiam, ac formam variari, & in aliam speciem vel secundùm totum, vel secundùm partes degenerare; hinc nullo negocio monstrosi partus, & varias animalium species referentia monstra contingere valebunt. Ac sanè posse in alienam speciem semina mutari, apertissimè constat in stirpibus, nam haud semel sata frumenta in lolium degenerarunt, & frequentisimè in siliginem, a2. de rei ac vicissim siligo in frumentum commutatur. Corust. c. 9.","prev":{"citation":"De monstris 198","label":"CAP. LVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/198","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/198"},"next":{"citation":"De monstris 200","label":"CAP. LVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/200","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/200"},"credit":{"text":"Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris","quality":"ocr"}}