{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De monstris 215","citation":"Fortunio Liceti, De monstris 215","ref":"215","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/215","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/215","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/215.md","author":{"name":"Fortunio Liceti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti"},"work":{"title":"De monstris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris","urn":null},"verse":false,"words":304,"text":"At ex proprio penu depromite alibi Plutarchus pastorem ex equa centaurum sustulisse in hanc sententiam, Secundum haec famulus accedens, iubet, inquit, Periander te unà cum Thalete venire visum quid rei sit quod modò est ad eum allatum; temerene sit natum, an monstrum sit, atque prodigium; ipse enim valdè videtur perturbatus, contaminari ac pollui eo sacrificium censens. Haec locutus in domum quandam nos deduxit, unam ex his quae circa hortum erant: ibi adolescens quidam pastoralis, ut videbatur imberbis adhuc, forma non contemnenda alioqui, explicato scorteo sacculo, monstravit nobis infantem equae, ut ajebat, partu editum: supernè ad cervices usque & manus humana forma, reliquas partes equinas habentem; ceterum in morem hominum recens natorum vagientem. Ac Niloxenus quidem, Dij averruncent vociferatus, oculos avertit. Thales autem aliquamdiu in adolescentem intuitus, deinde subridens, ut solebat identidem de arte mecum jocari. Numnam (inquit) Diocles lustrationem aliquam molieris, negociumque Dijs malorum profligatoribus facesses, re terribili scilicet atque magna oblata? Quid ni, inquam ego? certè enim, Thales, portenditur seditio, atque dissidium, metuoque ne malum in ipsum peneteret matrimonium, ac posteros, quum Dea priore nondum expiata, alteram hanc, ut cernis irae significationem edat. Ad haec nihil respondens Thales, sed ridens discessit, ac Periandro apud fores obviam facto nobis, scitatoque quid videretur de spectaculo isto, omisso me, manum ejus praehendit, & quae, inquit Diocles mandavit, ea tu per ocium perages. Ego autem tibi consulo ut equarum pastoribus non utaris, aut eis des mulieres visus est mihi Periander his verbis auditis majorem in modum delectari; nam & risum tollebat, & Thaletem amplexus osculabatur. Ita ergo Plutarcho sub persona Thaletis ortus est ille centaurus ex equa, cum qua pastor ille adolescens libidine percitus, ob inopiam mulierum, corpus miscuerat. Delrius fitem, quae in Saxoniae sylvis semihumana facie capta sunt monstra anno Domini MCCXL. ex nefario hominum, ac bestiarum coitu nata suspicatur; quam monstrorum plurimorum originem censet indubitatam, cui tamen haud assentior.","prev":{"citation":"De monstris 214","label":"CAP. LXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/214","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/214"},"next":{"citation":"De monstris 216","label":"CAP. LXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/216","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/216"},"credit":{"text":"Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris","quality":"ocr"}}