{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De monstris 216","citation":"Fortunio Liceti, De monstris 216","ref":"216","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/216","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/216","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/216.md","author":{"name":"Fortunio Liceti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti"},"work":{"title":"De monstris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris","urn":null},"verse":false,"words":148,"text":"Sic olim bello Marsico ex Alcippe muliere natum elephantum; quia elephanti eam esse pudicitiam novimus ex historijs, ut cum matre coire nulla ratione adigi valeat; & semel deceptum cum cooperta matre corpus miscuisse, qua detecta ita exhorruit facinus, ut seipsum exanimarit: quin & agens venerem occultissimè latet; quomodo ergo unquam mulierem comprimat: quomodo tam vastum animal cum muliere rem possit habere? quomodo mulier tam immani ferae se subjicere audeat? quomodo compressa pondere molis non suffocetur? minus illi consentiam mulierem Helvetiam ex leone masculo leonem peperisse; qua fiducia mulier se leoni supponere audeat? Idipsum dicas de muliere Papiensi, quae cattum edidisse dicitur; quomodo enim felis exillimum genitale mulierem in venerem pellicere potuit? Sed horum origo in superius allatas caussas, ac praecipuè in parentum imaginationem referenda est: Illi autem damus mulieres se canibus supposuisse, & inde monstrum pa Vorere potuisse; quod Romae contigisse testatur s mulaterranus Langius, & i Polydorus Virgilius lieri cuidam innuptae.","prev":{"citation":"De monstris 215","label":"CAP. LXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/215","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/215"},"next":{"citation":"De monstris 217","label":"CAP. LXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/217","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/217"},"credit":{"text":"Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris","quality":"ocr"}}