{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De monstris 223","citation":"Fortunio Liceti, De monstris 223","ref":"223","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/223","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/223","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/223.md","author":{"name":"Fortunio Liceti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti"},"work":{"title":"De monstris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris","urn":null},"verse":false,"words":189,"text":"Bijciunt alii nihil gigni posse ex animalibus Obrutis, & homine; nihilque ex plantis diversae speciei; quippe concurrentia animantia ad communis sobolis propagationem communem aliquam naturam obtinere debent; attamen & Manilius negat nobis esse quid commune cum feris, & e Lucretius inficiatur è pluribus plantis commistis tertium gigni, Propterea quia quae de terris nunc quoque abundant Herbarum genera, fruges, arbustaque laeta; Non tamen inter se possunt complexa creari. cui assentiri videtur apertissimè alicubis Aristoteles inquiens non fieri vitem oleoproram, nec oleam vitiproram. Sed haec refellit ratio, qua primò contra Manilium constat apertissimè nobis cum feris es se communem animalis naturam, & animam sensualem, ac vegetatricem, cujus munus proprium est vel Aristoteleo: decreto generare sobolem. Deinde contra Lucretium liquet factum saepenumero fuisse ut arbor una ramos aleret alios ferentes pyra, nuces alios, & alios poma: quin ut arbor eadem ex malo citrio, aurantioque, ac limonis ramis constitueretur Certè natura sola non efficit vitem oleoproram, nec oleam vitiproram, ut ait à Aristoteles; id tamer facit ars vel natura arti unita in insitione, ars etenim plerumque naturam perficit Aristotelis observatione. Sed quid ni dixero sine artis auxilio à natura talia in plantis fieri? legimus enim apud Plie lib.","prev":{"citation":"De monstris 222","label":"CAP. LXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/222","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/222"},"next":{"citation":"De monstris 224","label":"CAP. LXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/224","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/224"},"credit":{"text":"Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris","quality":"ocr"}}