{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De monstris 224","citation":"Fortunio Liceti, De monstris 224","ref":"224","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/224","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/224","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/224.md","author":{"name":"Fortunio Liceti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti"},"work":{"title":"De monstris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris","urn":null},"verse":false,"words":227,"text":"nium in arboribus nata frumenta; quin ex eadem cap. 5. radice germinasse oleam, & ilicem apud f Pausaniam in Arcadicis: sed hac de re fusè superius; quae hic nobis frustra repetenda non sunt. Immò verò si vitis, & olea sunt adeò diversae naturae, ut in unum ungi nequeant ad tertij constitutionem; sic non omnia possunt omnibus animalia jungi promiscuè ad sobolis procreationem: sed tamen diversae speciei copulari possunt in venerem, unde sobolem suscipiant, aliàs monstrosè utrosque parentes varijs partibus referentem in substantia, & aliàs citra monstri deformitatem uni parentum in substantia similem, alterius tantum nonnulla retinens accidentia. CAP. LXXI. Tertia dubitatio viri eximii negantis ex variis speciebus posse quid uni tantum parenti congeneum nasci: exercitatio cum acutissimo Delrio. Rdua sanè tertia difficultas est, quam vir egreAgius objicit, negans ex congressu hominis cum bellua aut purum hominem, aut puram belluam ejusdem cum altero tantum parente speciei exoriri, asserens citatis verbis, a Nam ut verus homo ex seminis vaccini materia nascatur, & organica illa dispositio perfecta humani corporis in vaccae utero & vaccinae animae calore, ac virtute perficiatur: id Philosophos omnes mecum arbitror inter ἀδύνατα computaturos. Ceterum ego Philosophorum minimus, doctissimi viri sententiam hac in re accipere non possum; in primis enim sensuum evidentia comprobatum est post nefariam hominis cum vacca venerem, bovis uterum intumuisse, ac ex juvencae alvo exivisse puerum in omnibus hominem perfectum referentem, qui vaccinas propensiones haberet colendi prata, & herbas ruminandi.","prev":{"citation":"De monstris 223","label":"CAP. LXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/223","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/223"},"next":{"citation":"De monstris 225","label":"CAP. LXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/225","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/225"},"credit":{"text":"Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris","quality":"ocr"}}