{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De monstris 231-2","citation":"Fortunio Liceti, De monstris 231-2","ref":"231-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/231-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/231-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/231-2.md","author":{"name":"Fortunio Liceti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti"},"work":{"title":"De monstris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris","urn":null},"verse":false,"words":333,"text":"CAP. LXXIII. Undecima caussa, & origo monstri, variae speciei animalium partes habentis, ex Cacodaemonis opera elicitur INdecimam, & postremam caussam orginis humani monstri varias brutorum figuras variis partibus aemulantis in Cacodaemonem referre voluimus cum viris egregiis; at verò multò plures modos quàm illi pronunciaverunt esse censemus, quibus vi Daemonum monstra contingant: in primis enim potest perfectus foetus à parentibus ortus vi Daemonis illudentis conspicientium sensus monstrosus appa rere ut enim praestigiis homo videbatur sibi, & aliis figuram a asini induisse; sic nullo negocio potest infans variorum animalium membris compaginatus apparere, malo Daemone aspicientium sensus illudente. Deinde potest Daemon idem malus aliunde sublatum monstrum aliqua ex propositis caussis enatum parturienti clandestinè supponere, vero partu ablato, aut ficta graviditate. Deinceps potest Daemon monstri constitutionem promovere applicando, ut dici consuevit, activa passivis, nempe singulas antea propositas monstrorum caussas in uterum afferendo; nam vi Daemonis, permittente Deo, potest tum generatrix, ac efformatrix virtus in semine degens adeò in quibusdam partibus enervari, ut similem parentibus foetum constituere nequeat: tum seminis natura aliqua ex parte in viliorem essentiam deturbari, quae non nisi animantis imperfectioris membra constituere apta sit: tum materiae foetus partes aliquae ineptae reddi formae ejusdem speciei cum parentibus: tum virtus foetus altrix labefactari ne possit alimento partibus applicato earum figuram conciliare: tum materies alimentaris iis dispositionibus aliqua in parte privari, quae necessariae sunt ad induendam effigiem membrorum, quibus applicatur: tum in corpore foetus morbus induci, quo ejus effigies in ferinam deformetur: tum imaginationi parentum ejusmodi spectrum altè infigi, quo monstrosus foetus enascatur: tum in uterum feminae variorum animalium semen prolificum latenter infundi, quorum mistionem nuper novimus hujusmodi monstrorum caussam existere: tum etiam in alvo gravidae animantis semiformato foetui adjungi aliunde susceptum ex utero ferae semi effictum catulum, & humano conceptui conglutinari in monstri constitutionem. Cujus quidam monstri caussa efficiens propriè physica est; Daemon autem minister est, atque artifex apponens activa passivis, ingerens dispositionem, removens, aut adducens impedimenta, solùm motu locali monstrorum caussas agitans. Tot ergo sunt Monstrorum ex varijs partibus diversa dissimilium animalium in eodem genere membra referentibus origines, & caussae physicae.","prev":{"citation":"De monstris 231","label":"CAP. LXXII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/231","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/231"},"next":{"citation":"De monstris 233","label":"CAP. LXXIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/233","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/233"},"credit":{"text":"Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris","quality":"ocr"}}