{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De monstris 233","citation":"Fortunio Liceti, De monstris 233","ref":"233","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/233","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/233","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/233.md","author":{"name":"Fortunio Liceti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti"},"work":{"title":"De monstris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris","urn":null},"verse":false,"words":185,"text":"CAP. LXXIV. Monstra multiformia fuisse constructa ex partibus referentibus animantia diversi generis. Eperiri etiam in rerum natura monstra, quae partes habeant referentes membra animalium diversi generis, ex ijsdem historicis manifestè constat: voco autem animalia diversi generis, quae non communicant eodem genere proximo: & sunt in quatuor classes distributa, aves, pisces, terrestria perfecta, & insecta. Nam apud Aelianum legimus, Sphingem, quicumque vel picturae vel plasticae operam dant, fingere alatam solent. Ceterum apud Clazomenios suem alatum exortum fuisse auditum est, qui Clazomenios agros vastaret: quod quidem ipsum in libro de Clazomeniorum finibus Artemon confirmavit; unde illic locus decantatus, Sus alatus nominatur. Id quod si cuipiam fabula videatur, non prohibeo: ego quod de animali dictum ab alijs non ignorabam, non invitus retuli. Sic ad verbum Anno Dii. Aelianus. Multò post Gualtherius cum Rubeaquense fatetur in Thracia ex muliere natum esse puerum, qui oculis, palpebris, & supercilijs caruit; manibus insuper, & brachijs; cui ad coxendices cauda piscis innata dependeret: quod monstrum ubi Mauritius Imperator vidit, interfici jussit, gladiumque statim est osculatus; mater autem monstri, quia nihil in eo gignendo peccaverat, absoluta est. MeRaPalonius * Romanus, agens de clade * Lib. 2. cellus vennae his versiculis.","prev":{"citation":"De monstris 231-2","label":"CAP. LXXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/231-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/231-2"},"next":{"citation":"De monstris 235","label":"CAP. LXXIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/235","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/235"},"credit":{"text":"Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris","quality":"ocr"}}