{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De monstris 241","citation":"Fortunio Liceti, De monstris 241","ref":"241","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/241","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/241","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/241.md","author":{"name":"Fortunio Liceti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti"},"work":{"title":"De monstris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris","urn":null},"verse":false,"words":202,"text":"CAP. LXXVII. Tertia monstri diversigenei origo, & causa in debilitate formatricis reponitur. In autem ea virtus in parentum semine debilis extiterit, ad quam ex officio pertinet determinatorum membrorum configuratio; & ita debilis, ut materiae certis membris constituendis destinatae conformationem perfecti animalis tribuere non possit efficiens quod potest imperfectioris animantis figu ram illis partibus impertitur: atque hac sanè ratione mulier illa Thraciae anno Domini DC I. puerum generare potuit adeò monstrosum, ut ei oculis, & brachijs carenti, ad coxendices cauda piscis innata dependeret: quod monstrum Mauritius Imperator interfici jussit, matre nullius criminis reatum habente nihil molestata. CAP. LXXVIII. Quarta caussa, & origo monstri multigenei ex imbecillitate virtutis separatricis deducitur. QUotiescumque verò contigerit in spirituosa parte seminis eam virtutem languidam esse, quae discernendis portionibus materiae, variorum membrorum formam accepturis dicata est à natura; separatrix illa vis suo munere in quibusdam partibus non functa, ut puta in digitis aut manuum, aut pedum, foetum humanum producit pedibus anserinis, ac manibus anatinos pedes referentibus: cujusmodi bilis alarum figuram brachijs dedit, vis discretiva, & ordinativa languida materiam pedum in duos findere non potuit; oculorum materiae partem in genu delapsam ad suum locum in capite transferre nequivit; & osseam materiam alteri cruri necessariam de capite ad inferiora trahere non valens, ibi in cornu concrescere sivit.","prev":{"citation":"De monstris 240","label":"CAP. LXXVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/240","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/240"},"next":{"citation":"De monstris 243","label":"CAP. LXXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/243","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/243"},"credit":{"text":"Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris","quality":"ocr"}}