{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De monstris 249","citation":"Fortunio Liceti, De monstris 249","ref":"249","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/249","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/249","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/249.md","author":{"name":"Fortunio Liceti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti"},"work":{"title":"De monstris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris","urn":null},"verse":false,"words":242,"text":"ria, ex qua filioli facies constitui debet, facilè consimilem ranae imaginem delinearent: id tamen necessarium non ponimus; quia materni seminis portio spirituosa, & prolifica, deformitatem paternam corrigere poterit, si vires validas obtinuerit; ac eò magis, quò natura, si non sit impedita, semper de possibilibus efficit quod melius est, a Aristotelis observatione. CAP. LXXXVI. Duodecima caussa, & origo monstri polygenij habetur in seminum permistione. Uum inter animantia, quaecumque genere proximo ab homine dissident, praeter imperfecta terrestria, volucres sint, & aquatalia bruta; ut nullum fuisse reor unquam veneris congressum ulli hominum cum terrestribus insectis; ita cum marinis animalibus, & pennatorum genere coitum hominibus esse produnt Historici; nam quum Venetiis essem (inquit Gillius) quidam Dalmatae spectata fide viri mihi religiosè testati sunt, se ad oppidum Dalmatiae, Spalatrum nuncupatum, vidisse marinum hominem, qui se spectantibus summum terrorem injecit, quum se in terram incitavisset, ut mulierem quae circum littus tum versabatur, corriperet; verùm ubi eam fugere perspexit, statim ad mare regressus imam maris sedem petivit: eumdem mihi descripserunt hominis omnino speciem, similitudinemque gerere. Itemque magna fide homines, qui ad mare rubrum per multùm temporis versati essent, sanctissima asseveratione mihi affirmarunt illic marinos homines saepe capi solere; quorum durissimis pellibus calceamenta tam robusta conficiant, ut ad quindecim annos durent. In navigatione Hamburgensis cujusdam, peracta anno Domini M D XLIX. è Portugallia meridiem versus in orbem novum, legitur reperiri pisces in aquis humana specie in utroque sexu, cauda tamen oblonga squamis piscium obsita, cruribus brevibus juxta caudam prominentibus, faciem ab humana parum deflectere.","prev":{"citation":"De monstris 247","label":"CAP. LXXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/247","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/247"},"next":{"citation":"De monstris 250","label":"CAP. LXXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/250","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/250"},"credit":{"text":"Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris","quality":"ocr"}}