{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De monstris 27","citation":"Fortunio Liceti, De monstris 27","ref":"27","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/27","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/27.md","author":{"name":"Fortunio Liceti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti"},"work":{"title":"De monstris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris","urn":null},"verse":false,"words":162,"text":"At generatio rerum naturalium, quia est via in formam, quam semper quoquopacto consequitur; quaeque natura est praecipua rei generandae; propterea natura nuncupatur: Quaecumque igitur à natura fiunt, omnia suam obtinent formalem caussam; monstra ergo formalis caussae non sunt expertia, quum à natura gignantur. Immò verò & effectricem necessariò caussam habere oportet quaecunque quovismodo producuntur; siquidem nihil fit uspiam, quod ab aliquo efficiente non procreetur; nullusque reperitur effectus absque agente caussa: Quum etenim effectio cujusque rei mutatio sit; mutatio verò nulla sit? Aristoteli sine motore, quod absolutè definitum est esse principium primum unde motus quilibet proficiscitur; propterea effectus omnes ab aliqua effectrice caussa pendere necesse est. Sed quorum natura est autor, ea finalem caussam etiam obtinere illud manifestum cuique reddit, quod natura ex Aristotelis decreto nihil agit frustra: sed omnia, quaecumque producit, propter determinatum procreat finem. Monstra igitur, quum sint effectus naturae; omnia obtinuere caussarum genera, materialem, formalem, efficientem, atque finalem. De quibus singillatim agendum est nobis, & primùm quidem generatim, Generatio cur natura dicatur.","prev":{"citation":"De monstris 26","label":"FORTUNII LICETI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/26"},"next":{"citation":"De monstris 28","label":"FORTUNII LICETI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/28"},"credit":{"text":"Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris","quality":"ocr"}}