{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De monstris 29","citation":"Fortunio Liceti, De monstris 29","ref":"29","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/29","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/29.md","author":{"name":"Fortunio Liceti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti"},"work":{"title":"De monstris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"At verò finis proprius, ac proximus, quo à perfectis animantibus monstra discernuntur, alius est; nempè animantium perfectorum finis proprius est procreare sibi similia in specie tum secundùm formam, quae animam respicit; tum etiam secundùm materiam; quae in figura, & in membrorum corporis constitutione, atque organizatione consistit: organizatio enim quum sit dispositio, corpus apparans ad animam, quae propterea definitur actus primus corporis naturalis organici, ad mate riam viventium refertur. Quum autem monstra sint errata naturae in operatione sua impeditae ne possit finem hunc totum integrè consequi: non valens efficere quod vellet, natura eadem vult, ac efficit quod valet; procreatque in eadem specie substantiali sibi simile animatum, sed in membrorum constitutione sibi dissimile. Quare finis proprius in generatione monstrorum, ac proximus est conservare perpetuitatem unius speciei essentialis generantium in individuis dissimilis conformationis; quum finis perfectorum animantium sit conservare perennitatem speciei & secundùm formam, & secundùm materiam, sive speciei essentialis simul, & accidentalis: In eo enim solo monstrorum finis à fine perfectorum animantium dissidet; quod monstrorum finis est portio finis perfectorum animatorum; siquidem peccatum naturae monstra generantis est, quia non integrum finem consequitur sibi propositum, & à se desideratum; sed alte ram illius partem; perfectiorem quidem, ac magis essentialem, nimirum formam specificam, & animam, & in ea speciei substantialis aeternitatem; non adepta evidentiori parte, quae constituta est in simili confor matione corporis. Ut ex his appareat non esse cum vulgo simpliciter asserendum; Naturam in monstrorum procreatione suo fine frustrari; totali quidem fine Finis animantium perfectorum proprius. Organizatio disponit corpus ad animam, Monstrorum finis proprius Peccatum naturae monstra generantis, in quo consistat. Naturam in monstri procreationem suo fine fruastretur. Forma cum fine coincidit. Monstrorum forma duplex. Discrimen caussae proximae à remota Caussa proxima quid habeat essentiale Monstra in quo genere sint.","prev":{"citation":"De monstris 28","label":"FORTUNII LICETI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/28"},"next":{"citation":"De monstris 30","label":"FORTUNII LICETI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/30"},"credit":{"text":"Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris","quality":"ocr"}}