{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De monstris 310","citation":"Fortunio Liceti, De monstris 310","ref":"310","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/310","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/310","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/310.md","author":{"name":"Fortunio Liceti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti"},"work":{"title":"De monstris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris","urn":null},"verse":false,"words":246,"text":"Efformabant enim ambae, caetera debitè efformatae rimam in longitudinem protensam, ita ut alter angulorum, major videlicet, deorsum vergeret, alter verò sursum spectaret. Huic super eminebat exigua distantia exilis quaedam verruca pensilis. Inter hanc quasi faciem & oppositam veram interjecta duo occipitia, quibus substratae diversae duae spinae dorsi, quarum quaevis terminabat ad suum os sacrum clunibus hinc inde stipatum. Porro & quaelibet facies subjecto suo gaudebat pectore, nec non hoc subsequente abdomine. Atque sic truncus hic ex duobus quasi coagmentatus, unica eaque continua tegebatur cute, nisi quod infra cartilaginem ensi formem utramque retrocedens, cum musculis abdominis admodum exilibus cutis versus dorsum, nudum ostenderet peritonaeum, ad cujus superficiem repebant vasa umbilicalia, à minus curiosa obstetrice, vel ruptura vel sectione profundius à corpore divisa. Nullum in abdomine evidens signum differentis sexûs, sed ad utramque saltim pubis regionem, leviusculae aliquae protuberantiae externa uteri labia ruditer exprimebant; in altero praeterea perinaeo foramen quoddam, stylum mediocrem admittens, cunnum quodammodo repraesentabat. Clunes inter, instar cicatricum aliquarum vestigia quaedam foraminibus destituta, podices exprimebant. Extra truncum suo quilibet loco propendebant artus, benè formati, exceptis pedibus qui circa malleolos interiora versus distorquebantur. Brachia verò ad summum humerum nigris pilis aliquo modo vestita. Ungues ubivis perfecti. Peritonaeo aperto mox in conspectum se offerebant viscera; Epata nimirum bina, totidemque Lienes. Epati singulo inserta erat sua vena umbilicalis loco debito; quemadmodum & arteriarum Umbilicalium insertio in iliacas erat consuetae similis. Quodlibet Epar sua gaudebat cysti, fellea, familiari humore referta. Locus in Hypochondriis naturalis, ob magnitudinem tamen, locique angustiam umbilicalem simul regionem occupabant.","prev":{"citation":"De monstris 309-2","label":"LECTOR AMICE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/309-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/309-2"},"next":{"citation":"De monstris 311","label":"LECTOR AMICE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/311","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/311"},"credit":{"text":"Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris","quality":"ocr"}}