{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De monstris 314","citation":"Fortunio Liceti, De monstris 314","ref":"314","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/314","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/314","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/314.md","author":{"name":"Fortunio Liceti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti"},"work":{"title":"De monstris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris","urn":null},"verse":false,"words":202,"text":"Ossea compages, nonnullas quoque exhibuit singulares observationes praesertim circa caput, ubi latera apposita Bregmatis ossa naturali modo se habebant, nisi quod protenderent magis ad utrumque latus extrorsum, ibique dextrorsum pariter & sinistrorsum, ad fundum cranii cum duobus ossibus Occipitis nectebantur, versus anteriora verò cum Temporum ossibus, quae & ipsa ad anteriora nonnihil deorsum declinabant. A Bregmate porrò eadem Syncipitis ossa, recto tramite in utroque latere ad angulum usque superiorem utriusque suturae Lambdoideae jungebantur, cum aliis itidem Syncipitis ossibus, ad posteriora spectantibus, quae & ipsa nectebantur iisdem ossibus Occipitis, ab altero latere inferius, superius verò atque è diametro ferè ossium frontalium suscipiebant unicum os, ad bregmatis regionem pollicem transversum latum, ast inferiora versus nonnihil angustatum. Tribus hisce ossibus nonnihil depressis, subjectum erat aliud os, ossi petroso forsan respondens, figura ad triangularem accedens, cujus longius latus superiora spectabat, coarctando sese inferiora versus ad meatus usque auricularum appositarum, quae utut membranaceae inferiorem angulum quasi dissecabant. Idem os in medio ferè sui exhibebat processum exilem styli formem, sursum versus tendentem: Huic ossi unà cum duobus syncipitis & uno frontis osse, insculpta erat oculi posterioris orbita, à supernis deorsum ad interioria vergens. Ossa duo Cuneiformia ad interiora porrecta, cum osse Cribriformi foramen rotundum ad magnitudinem pisi minoris constituebant, vertici diametraliter oppositum.","prev":{"citation":"De monstris 313","label":"LECTOR AMICE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/313","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/313"},"next":{"citation":"De monstris 315","label":"LECTOR AMICE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/315","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/315"},"credit":{"text":"Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris","quality":"ocr"}}