{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De monstris 315","citation":"Fortunio Liceti, De monstris 315","ref":"315","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/315","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/315","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/315.md","author":{"name":"Fortunio Liceti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti"},"work":{"title":"De monstris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris","urn":null},"verse":false,"words":229,"text":"Cuneiformium ossium alterum quidem processibus Pterygoidibus gaudebat, alterum iisdem destituebatur. Os cribriforme unum, quemadmodum & utriusque Maxilla ossa singula. Reliqua verò ossa substrata Capiti ad unum omnia duplicia, Spina dorsi duplex sibi opposita. Utriusque porro spinae Vertebra prima destituebatur portione sui corporis, quod à tuberculo sinuato occiput suscipiente, hinc quidem sinistro, illinc verò dextro ad posteriora dirigitur; atque sic neutra integrum constituebat circulum. Thoracis vertebrae in altero quidem corpore numerabantur undecim, in altero duodecim. Lumbalium vertebrarum ultima insigni foramine patebat, ipsius processu spinoso dehiscente. Quemadmodum & iidem ossis Sacri processus amplè distabant, ita ut medulla spinalis huc terminans, desinebat in abscessum aliquem sanguine ichoroso perfusum. Ossa pubis & ipsa in utroque sceleto, ad latitudinem digiti minimi transversi hiabant. Costarum prima & secunda, dextra unius corporis in medio sui per coalitum junctae, utrisque tamen extremitatibus separatis, & hinc quidem vertebris suis, illinc verò Sterno nexis. Costae trium serierum undenae: Quarta verò lateris sinistri duodenae. Sternum utrumque cartilagineum, excepto unico ossiculo prope jugulum, quod in altero quidem lentis, in altero verò sesami seminis magnitudinem exaequabat. Ulteriorem in Monstri hujus causas inquisitionem exhibet Tractatus jam nominatus. MON316 APPENDIX Ad Licetum de Monstris. MONSTRUM ANGLICUM. Nglico stylo exhibitam Monstri hujus historiam Asic Latino proponimus. Die Mercurij, XXVI. Octobr. Anni M. DC. LXIV. Uxor cujusdam Rustici Joannis Waterman, habitantis in parochia Fischerton Anger, vicinâ Salisburij Monstrum peperit, cujus haec descriptio. Duplici praeditum erat capite, brachiis quatuor, sed pedibus duobus.","prev":{"citation":"De monstris 314","label":"LECTOR AMICE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/314","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/314"},"next":{"citation":"De monstris 316","label":"LECTOR AMICE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/316","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/316"},"credit":{"text":"Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris","quality":"ocr"}}