{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De monstris 36","citation":"Fortunio Liceti, De monstris 36","ref":"36","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/36","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/36.md","author":{"name":"Fortunio Liceti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti"},"work":{"title":"De monstris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris","urn":null},"verse":false,"words":221,"text":"Cujus ea ratio est, antea tacta; quia in hoc solo propriè inest monstri forma essentialis proxima; quum enim forma haec monstrorum essentialis, eademque proxima, sit mala membrorum conformatio; membraque sint partes corporis viventis, (Ari- s 2. de gen. an. stotele doctore; propterea monstrorum materia pro-cap. xima nil nisi corpus animati subcaelestis esse dicenda est. Addo iterum monstrorum alia oriri ab initio in alvo materna simul cum organizatione foetus, alia fieri extra uterum adultis jam animalibus ob malam organizationem alimento inditam in monstri naturam t vide in degenerantibus, observatione: Aristotelis; quum au f cap. 18. tem adultum animal monstrosam formam non induat 4 de gen. an. cap. 3 nisi in suis membris quatenus sunt partes corporeae subjacentes animae; atque in alvo matris non organizetur nisi conceptus, in quo inest anima ut forma, quae sibi praeparat, & architectatur corpus, formatque idou lib. de neum ad operationes vitae rectè obeundas; ut alibi ort. an. hum. & fusè demonstravimus; planè manifestò jam constat lib. De Vita. materiam monstrorum proximam non esse animam viventis, non illius corpus ut ab anima contradistinctum, non ipsum vivens totum ut aequè ex anima & corpore constitutum, non idem vivens ut animatum; sed vivens idem subcaeleste ut corporeum quid, sive animans mortale quoad corpus, sive clarius corpus animantis mortalis animam in se habens. CAP. X. De Monstrorum caussa effectrice generatim, quotuplex, quaeque sit.","prev":{"citation":"De monstris 35","label":"35","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/35"},"next":{"citation":"De monstris 37","label":"37","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/37"},"credit":{"text":"Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris","quality":"ocr"}}