{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De monstris 37","citation":"Fortunio Liceti, De monstris 37","ref":"37","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/37","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/37.md","author":{"name":"Fortunio Liceti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti"},"work":{"title":"De monstris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris","urn":null},"verse":false,"words":220,"text":"CUperest, post aliarum explicationem, nunc manifestanda monstrorum caussa efficiens generatim Sunt autem in effectrice monstrorum caussa eaedem agentis proximi, & remoti differentiae: sed praeterea nonnullae aliae; quia proximum efficiens subdividitu in primarium, coadiuvans, secundarium, & instrumentale. Porro caussae monstrorum effectrices remotae duae sunt; prima quidem est Deus Optimus eminenter cum agentibus omnibus naturalibus ad eorum effectus omnes producendos, functionesque obeundas nunquam non concurrens; à quo propterea rebus omnibus pendere esse, & vivere, his quidem clarius, his autem obscurius, pro uniuscujusque capacitate, docet a Aristoteles. Secunda verò mon strorum caussa effectrix remota est caeleste corpus, quod motu suo perenni, & luminis opera physicè gubernat omnia efficientia nostratia; quod novit, monuitque nos idem Aristoteles alicubi statuens necessarium fuisse mundum hunc inferiorem contiguum extare supernis lationibus, ut omnis hujus virtus gubernetur inde. Proximum verò efficiens instrumentale monstrorum generationi deserviens est calor maternorum viscerum. Secundarium verò monstrorum efficiens est matris uterus. Coadiuvans monstrorum efficiens, quod in eorum generatione primario agenti cooperatur, est matris anima. Primarium verò monstrorum efficiens adhuc subdivitur in principium quod agit, in Scholis adaequatum dicitur, & est Monstrorum efficientis differentiae Proximum efficiens ejusdem rei multiplex. Monstri caussae effectrices remotae quae. Caelum ut sit nostratium, ac monstrorum caussa, Monstrorum instrumentale efficiens. Secundarium efficiens. Coadjuvans caussa. Primaria duplex. & est seminis portio magis spirituosa; unde spermati c 2. de foecunditas inest, Aristoteleo dogmate; atque in gen. an cap. 3.","prev":{"citation":"De monstris 36","label":"36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/36"},"next":{"citation":"De monstris 38","label":"38","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/38"},"credit":{"text":"Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris","quality":"ocr"}}