{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De monstris 39","citation":"Fortunio Liceti, De monstris 39","ref":"39","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/39","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/39.md","author":{"name":"Fortunio Liceti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti"},"work":{"title":"De monstris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris","urn":null},"verse":false,"words":274,"text":"Quum autem eodem autore definitio quaevis ex genere 1. phys. proximo rei definiendae, ac tot differentiis essentialib 3. met. bus contexi debeat, quarum si unaquaeque seorsum 7. meta. sit re definienda communior, omnes tamen simul c 2. post conjunctae illi aequipolleant; quumque Aristoteli etiam ad investiganda rerum attributa latentia quaecumque in definitionibus assumenda sunt, mirificè conferat una a Divisio; necessarium nobis profectò d 2. post. fuerit abditiorem monstri definitionem divisionis 7. meta. auxilio indagare. Porro monstra vel in accidentium genere aliquo, vel inter substantias collocanda sunt ea verò non esse accidentia id apertum facit, quòd corpora sunt vitam habentia, & animata; quae om62. de annia in genere substantiae ab Aristotele reponuntur At verò substantiarum corporearum, quae omnes f 2. de an. f Aristoteli ex materia & forma constituuntur, aliae sunt substantiae non solùm ex parte materiae, verùm etiam ex parte formae, ut homo, leo, & id generis alia, quae propterea purè substantiae, ac maxime substantiae rectè dicuntur: aliae verò substantiae sunt solùm ex parte materiae, non item ex parte formae; ut domus, navis, statua, quae constituuntur in esse per figuram quam esse accidentalem qualitatem nemo non novit ex 8 Aristotele; cui talia fieri simpliciter, & esse 6 In Praedi. qualit. substantias apertè decretum est; licet minus substanh 1. phys. tias esse: alibi confiteatur. Quum itaque Monstra 12. de an. constituantur in esse per miram deformitatem, quae item Caussae communes non sunt in definitione ponendae Definitionis officium Definitio ex quibus texatur, Divisio ut definitioni conferat Monstri definitio ut indaganda Monstra non esse accidentia Viventia omnia substantiae sunt, Substantiae corporeae omnes compositae. Purè substantiae quae Substantiae solùm ex parte materiae, non ex parte formae quae Monstra, quo in esse constituantur.","prev":{"citation":"De monstris 38","label":"38","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/38"},"next":{"citation":"De monstris 40","label":"40","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/40"},"credit":{"text":"Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris","quality":"ocr"}}