{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De monstris 4","citation":"Fortunio Liceti, De monstris 4","ref":"4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/4.md","author":{"name":"Fortunio Liceti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti"},"work":{"title":"De monstris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris","urn":null},"verse":false,"words":154,"text":"Quae autem animantes unius naturae in suo genere perfectam constitutionem habentes ex femina diversae admodum speciei enascuntur, ut rana, vel serpens ex mulieris utero exiens, puellus albus ex aethiope genitus, ac vicissim ex parentibus albis puella nigra, & similia his, verè monstra non sunt, sed quasi monstra, ut docuit nos egregiè Plato in Cratylo; siquidem originem monstroiam habere possunt, non autem substantiam; quippe simpliciter visa intuentium mentes in admirationem non rapiunt. Quae item dissimilium specierum membra obtinere videntur viventia ex parentibus sibi consimilibus orta, ut qui vivere dicuntur in Africa homines monoculi, unipedes, & acephali, verè monstra non sunt, etsi veris monstris similia sint, ac vulgo monstra nuncupentur: sed vulgi errorem arguit non rara, nec parentibus dissimilibus, at ex consimilibus, & quotidiana eorum ibi generatio citra ullam incolarum admirationem. Quae demum parvo excessu à natura parentum viventia degenerant, ut gibbi homines, claudi, macrocephali, & id generis, monstra mihi non sunt, cui nec raro fiunt, nec admirationem ullam incutiunt.","prev":{"citation":"De monstris 3","label":"FORTUNII LICETI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/3"},"next":{"citation":"De monstris 5","label":"FORTUNII LICETI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/5"},"credit":{"text":"Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris","quality":"ocr"}}