{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De monstris 40","citation":"Fortunio Liceti, De monstris 40","ref":"40","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/40","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/40.md","author":{"name":"Fortunio Liceti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti"},"work":{"title":"De monstris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris","urn":null},"verse":false,"words":307,"text":"Monstra sub item ad qualitatem quartae speciei redigi consuevit; stantiae sunt non purè, ac maximè substantiae, sed erunt substannon ratione formae. tiae ratione materiae solius, ut navis, domus, & statua, formam accidentalem obtinentia; quam esse miram, & abominabilem deformitatem in membrorum constitutione antea novimus. Quoniam verò hu- cap. 6. juscemodi viventia insigniter enormia possunt vel frequenter, seu etiam semper; vel rarò exoriri: monstra ex eorum genere non sunt, quae semper, & freRarò contin gunt. quenter eveniunt, sed rarò admodum contingunt: quod & Aristoteles perspicuè nos docuit, & ratio 14. de gen. convincit; quae siquidem frequenter, aut semper ac Frequentia cidunt, nullam videntibus incutiunt admirationem, non mira, sed rara. quae necessariò ubique provenit ex monstrorum inspectione; illa itaque rarò nascuntur. Quia verò rarò contingentium alia fiunt ex primario naturae instituto; alia non: certum cuivis esse oportet monstra non fieri ex primario naturae instituto; quia natura primaMonstra non ex primario m 1. phys. mariò bonum, pulchrum, & perfectum, sibique naturae insticuto. omnino consimile procreare intendit non solùm in n 2. de anspecie substantiali, sed etiam accidentali; quum ex t. magn. mor. c. 10 adverso monstra sint naturae parentum singulorum dissimilia, imperfecta, & mirè deformia. Sed quae non fiunt ex primario naturę instituto, adhuc in duplici differentia versantur; nam alia fiunt omnino praeter naturam; alia verò ex secundario naturae instituto: Quae praeter naturam fiunt, ea sunt quęcumque proveniunt ab efficiente violentiam naturae inferente; vel ab eo, quod naturae quomodocumque copulatum fuerit, Quae fiunt praeter natu nulli horum in actionibus natura cooperante: Quae ram, quotuplicia, quae autem fiunt ex secundario naturae instituto, à natura que sint. Quae fiant ex fiunt impedita ne possit optatum finem omni ex parte secundario naturae insti consequi: ubi enim natura efficere nequit opus pertuto. fectisefficere nequit opus perfectissimum, quod vellet: efficit imperfectum quod potest: Immò verò & hoc turae commune cum arte video, ut non potens face re quod vellet, efficiat utraque quod potest.","prev":{"citation":"De monstris 39","label":"39","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/39"},"next":{"citation":"De monstris 41","label":"41","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/41"},"credit":{"text":"Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris","quality":"ocr"}}