{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De monstris 41","citation":"Fortunio Liceti, De monstris 41","ref":"41","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/41","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/41.md","author":{"name":"Fortunio Liceti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti"},"work":{"title":"De monstris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris","urn":null},"verse":false,"words":148,"text":"Scio plerosque cum Philopono monstra simpliciter asserere praeter naturam; quibus non esse assentiendum ex eo patet, quoniam à natura fiunt, eaque non solum universali, ut existimavit Joannes Grammaticus, sed etiam à particulari suorum genitorum, licet impedita ne possit opus in suo genere perfectissimum, ac sibi simillimum procreare. Quare constituendum est monstra fieri ex secundario naturae instituto propter aliquod impedimentum, ob quod quum nequeat illa perfectum, & pulchrum vivens constituere potius quàm nihil efficere, vult deforme monstrum procreare; si non in membrorum conformatione, saltem in essentia, & forma substantiali sibi consimile. Monstri ergo definitionem essentialem jam ex his texere possumus asserentes Monstrum esse subcaeleste vivens membrorum enormi constitutione videntibus horrorem cum admiratione incutiens, rarò admodum nascens, ex secundario naturae instituto genitum propter aliquod impedimentum in principiis suae conformationis. CAP. XII. Inventa Monstri definitio explicatur D exactam verò essentiae monstrosae dignotionem operae pretium est allatam definitionem particulatim magis ex Aristotelea doctrina manifestare.","prev":{"citation":"De monstris 40","label":"40","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/40"},"next":{"citation":"De monstris 42","label":"42","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/42"},"credit":{"text":"Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris","quality":"ocr"}}