{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De monstris 44","citation":"Fortunio Liceti, De monstris 44","ref":"44","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/44","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/44.md","author":{"name":"Fortunio Liceti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti"},"work":{"title":"De monstris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris","urn":null},"verse":false,"words":263,"text":"nes suas in eum finem dirigant, ut pro suae cujusque naturae captu aeternitatem assequantur, cujus participatione Deo summo similia quoquopacto fiunt; peculiari tamen ratione viventia caduca nequeuntia sese in individuo perpetuare, per generationem sobolis sibi similis omni student ingenio aeternitatem in specie consequi, eaque sibi & in essentiali, & in accidentali forma consimillima; quod est primarium agentis institutum in generatione sobolis: ubi autem nequeat, quod primariò intendit, sempiternitatem speciei specialissimae per consimilis omnino individui generationem adipisci; secundario quodam instituto efficiens quod efficere potest, sese vergit ad conservationem aut generis propinquioris, aut etiam suae speciei quomodocumque in individuo, si in conformatione corporis dissimili, saltem in identitate speciei secundum substantialem formam non vario. Caussa denique monstrorum effectrix, quae impedivit ne agens subcaeleste generans prolem sibi consimilem ad amussim procrearet, sed coactum fuerit vitiata membrorum constitutione monstrum generare, vitium est in aliquo principio eorum, quae animantis conformationi sunt necessaria; sive id sit materiae inopia, sive copia, sive prava dispositio, sive instrumentorum ineptitudo, sive primarii agentis imbecillitas, sive cooperantis affectio vehementior, sive quid aliud; atque ideo scitè b Aristoteles monstra sanxit alicubi esse oblaesiones quasdam, sive prae varicationes, & excursus naturae, ac omnino peccata ejus efficientis, quod propter aliquid agit. Et sanè per has duas differentias postremas monstra propriè dicta distinguuntur ab iis, quae vulgo monstra existimantur; quum habentia monstrorum imaginem, verè tamen monstra non existant; atque hujusmodi sunt si qui sunt Pygmei, Cyclopes, Gigantes, Monopodes, Tritones, Syrenae; Satyri, Cinocephali. Acephali faciem in pectore obtinentes (de quibus D. Augustinum, Plinium, Jodocum! Hondium Levinum 2. de gen. an. cap. 4. 2. phys. t. civita. Dei cap. 7. lib. Descrip. Reg. Gujan.","prev":{"citation":"De monstris 43","label":"43","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/43"},"next":{"citation":"De monstris 45","label":"45","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/45"},"credit":{"text":"Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris","quality":"ocr"}}