{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De monstris 51","citation":"Fortunio Liceti, De monstris 51","ref":"51","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/51","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/51.md","author":{"name":"Fortunio Liceti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti"},"work":{"title":"De monstris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris","urn":null},"verse":false,"words":237,"text":"historicis, fusius comprobemus; deinde verò generationem propriam ex suis caussis proximis deducamus, rei naturam semper consulentes; & propositum & antea ordinem in iis differentiis investigandis observantes. CAP. I. Origo, & caussa monstrorum humanorum communis quae, & quotuplex esse valeat. QUum tot, taliaque sint principia ad humani Scorporis fabricam aedificandam concurrentia, quot qualiaque vidimus in opere De perfecta constitutione hominis in Utero, semina parentum, eorumdem animae, imaginationes, maternus sanguis, uterus, intelligentiae, caelum, Deus Optimus; ut certum est unicuique, ubi ea omni labe caruerint, hominem perfectum constituere; ita ubi eorum aliquod, vel plura quomodocunque vitiata fuerint, humanum genus in varias monstrorum species planè deformant. At de monstrorum generatione speciatim acturos, illud in primis, quotuplex, quaeque sit eorum communis origo, & caussa, explicare oportet. Qua quidem in re triplicem absolutè putamus fieri posse monstrorum procreationem; unam quidem supranaturalem à summo Deo in poenam perpetrati sceleris homines deformante; quod legimus in sacra pagina Nabuchodonosor a Regi contigisse: alteram verò infra naturam, à Daemone malo illudente sensus humanos; ut accidit maleficio transformatis, tertiam autem merè physicam, ob aliquod vitium, ac impedimentum in principijs naturalibus humanorum corporum conformationi destinatis. Nostri muneris non est Eligitur explicanda postrema. Monstrorum quatuor causarum genera Caussa efficiens una communis esse potest omni bus monstris. Monstra non omnia uniformia. Materia non una omnium monstrorum Caussa finalis monstrorum omnium non una. Deus ut monstrorum caussa Deus ubi Aristoteli. est neque miraculosam, neque illusione à malo daemone fictam monstrorum originem perscrutari; agemus autem solùm de naturali.","prev":{"citation":"De monstris 50","label":"LIBER SECUNDUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/50"},"next":{"citation":"De monstris 52","label":"LIBER SECUNDUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/52"},"credit":{"text":"Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris","quality":"ocr"}}