{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De monstris 68","citation":"Fortunio Liceti, De monstris 68","ref":"68","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/68","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/68","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/68.md","author":{"name":"Fortunio Liceti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti"},"work":{"title":"De monstris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris","urn":null},"verse":false,"words":163,"text":"CAP. VI. Quarta mutili monstri caussa & origo ad materiae ineptitudinem redigitur. I quando autem utero existente satis amplo, & Sexpedito; virtuteque formatrice valida, & integra; quin & materia debitae quantitatis; aliqua tamen materiae portio inepta fuerit, quae animetur, & in substantiam viventem convertatur; aut quae animata determinati membri figuram induat, sive quia ultimas dispositiones, ac temperamentum necessarium ad animam, vitamque, aut membri figuram subeundam non habuerit: sive quia tales dispositiones, ac huiusmodi temperamentum, ob aliquam intemperiem sibi quomodocumque ab ambiente corpore impactam, amiserit: quando actus activorum Aristoteleo a decreto non fiunt nisi in patiente disposito, & in propria uniuscujusque materia, quae non nisi per ultimas dispositiones determinatur ad unum quodque, ex se indeterminata existens ad omnia proinde ceteris materiae portionibus benè se haben tibus monstrum in utero constituitur sine illo membro, cui constituendo pars illa materiae inepta secundum naturam ideo destinata erat, quoniam ab ejusdem generis membro parentis suam originem, & per eam consimile temperamentum temperaturae partis gignendae habens, in eo ultimam ad ejus naturam induendam propensionem obtinere debebat.","prev":{"citation":"De monstris 66","label":"Cap. 58","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/66","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/66"},"next":{"citation":"De monstris 69","label":"Cap. 58","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/69","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/69"},"credit":{"text":"Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris","quality":"ocr"}}