{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De monstris 72","citation":"Fortunio Liceti, De monstris 72","ref":"72","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/72","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/72.md","author":{"name":"Fortunio Liceti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti"},"work":{"title":"De monstris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris","urn":null},"verse":false,"words":299,"text":"At verò non erit hoc necessarium, quia fieri mutilatio potuit in parentum corpore quando jam ad eorum testes, & ad venas propè ventrem pervenerit materia seminalis cum sanguinea, quae superabundaverat olim nutricatui earum partium, quibus postea parentes orbati fuere; tunc enim ex mutilis parentibus integra potest exoriri soboles; quo nomine b Aristoteles alicubi verè dicere potuit taurum à castratione vaccam implevisse; tunc enim vasa ejaculantia inter testes & penem media taurus ille semine plena obtinere potuit, quod vel exectis testibus in uterum feminae jaculari valuit, & ex illa prolem integram suscipere: Tale quid enim cani cuidam contigisse olim audivimus à Papyrio Caballetto praeclarae indolis viro; canem scilicet Veneris oestro percitum, dum semellam sui generis ad coitum insectaretur, invitis catellae dominis, intra valvae cujusdam angustias comprehensum medium, ac vi detentum forcipe statim ab hero catellae testiculos amputatum, & illico dimissum, à castratione cum obvia sibi cane venerem non detrectante corpus miscuisse. Sin autem uni tantum ex parentibus membrum aliquod defuerit, si quidem semina sit carens aliqua parte, praesertim non spermatica, vel ex utroque genere partium constituta, necessariò foetus enascetur monstrum eadem parta truncum; quia materia illius membri constitutioni apta non nisi à matre integra inest suam originem ab ejus parte consimili obtinens, neque huic defectui consulere poterit masculi semen, quia id in materiam carnosarum partium illi membro necessariarum concedere non valet. At verò si pater fue rit homo aliqua parte mutilus, is ex femina integra poterit quidem monstrum aequè truncum procreare; at non necessariò mutilam prolem suscipiet, quia ubi defiFemina cur deficit spirituosa pars paterni seminis illius membri possit omnem masculi defeformationi destinata, praesto esse potest à consimili ctum supplere, parte materni corporis materialem generationem ha bens feminei spermatis spirituosa portio, quae in ejus membri conformatione suppleat defectum patris; qua ratione Aristoteles alibi monuit ex laesis parentibus interdum laesos, interdum non laesos filios provenire.","prev":{"citation":"De monstris 69","label":"Cap. 58","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/69","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/69"},"next":{"citation":"De monstris 73","label":"Cap. 58","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/73"},"credit":{"text":"Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris","quality":"ocr"}}