{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De monstris 96","citation":"Fortunio Liceti, De monstris 96","ref":"96","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/96","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/96.md","author":{"name":"Fortunio Liceti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti"},"work":{"title":"De monstris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris","urn":null},"verse":false,"words":157,"text":"Secundum verò ea ratio probat, quia materia duobus foetibus constituendis insufficiens unum monstrosè nimium excedentem constituere potest. Ac sanè aliquando instituens natura in utero geminorum procreationem, eamque agressa, ubi formatis quibusdam partibus materiam postea sufficientem non habeat pro duplici corpore constituendo, seu ea sit in utero consumpta, seu ad ipsum aliqua ex caussa non pervenerit: quod vellet efficere non valens, natura efficit quod valet, residuum materiae in unius corporis formam gemellorum partibus antea formatis adjungit, & monstrum excedens constituit, ob defectum materiae necessariae gemellorum generationi primariò intentae à natura, & dudum inchoatae. Jurarem ita ortum fuisse monstrum excedens & Mediolanense à Cuneo dissectum; & in Northumbria ortum, & Anglicana duo, & Viabanese, & pleraque alia; quorum superius historias adduximus nunc tibi relegendas. Ita ergo fiunt etiam monstra excedentia ob unius materiae defectum. CAP. XIV. Quarta caussa, & origo monstri excedentis in superfoetatione collocatur. PArò superfoetationem contingere experimente Rcomprobatur; eam verò rari eventus illius quod monstrum dicimus, à Physiologo constitur posse, difficile non est ratione convincere.","prev":{"citation":"De monstris 95","label":"95","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/95"},"next":{"citation":"De monstris 97","label":"97","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/97","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/97"},"credit":{"text":"Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris","quality":"ocr"}}