{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De monstris 97","citation":"Fortunio Liceti, De monstris 97","ref":"97","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/97","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/97","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/97.md","author":{"name":"Fortunio Liceti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti"},"work":{"title":"De monstris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris","urn":null},"verse":false,"words":176,"text":"Fieri enim potest superfoetatio primo gestationis tempore; tunc autem virile semen ad priorem conceptum si applicetur, in eo novam partem constituere potest ea regione, qua contigerit praeexistenti foetui copulari; sic exortum fuisse verisimile est infantem, è cujus ventre caput alterius hominis exerebatur. Fieri quoque superfoetatio valet secundo, vel tertio mense graviditatis; tunc enim secundo foetu jugiter crescente, quum in utero pleno is locum non habeat ab alio grandiori conceptu vacuum, in quem adolescat; nec duriorem uteri substantiam perfodere queat, in tenerrimum gemelli corpus sensim abdomine discisso, aliqua sui parte penetrat, illique in unum monstrum copulatur. Ita genitum fuisse hominem illum adultum, è cujus abdomine puellus pro statura corporis longè minoris aetatis abdito capite collotenus prominebat, mihi probabile est; nam gemellorum uno, & eodem tempore conceptorum non est adeò dispar magnitudo, ut dum unus vigesimum agit aetatis annum, alter vix dicimum attingentis magnitudinem referat: gemellos autem omnes eodem congressu satos aequali, aut parum admodum inaequali magnitudine comperiri certum est unicuique, sive discretos ab invicem, sive conjunctos in monstri formam consideraverit: ut apparet in monstro Lutetiano Riolani, & aliis quamplurimis.","prev":{"citation":"De monstris 96","label":"96","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/96"},"next":{"citation":"De monstris 98","label":"98","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/98","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/98"},"credit":{"text":"Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris","quality":"ocr"}}