{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Baptistinus 20-26","citation":"Fran Lucijan Gundulić, Baptistinus 20-26","ref":"20","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fran-lucijan-gundulic/baptistinus/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fran-lucijan-gundulic/baptistinus/20","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fran-lucijan-gundulic/baptistinus/20.md","author":{"name":"Fran Lucijan Gundulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fran-lucijan-gundulic"},"work":{"title":"Baptistinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fran-lucijan-gundulic/baptistinus","urn":null},"verse":false,"words":298,"text":"Inuentus quoque est quidam e nobilibus satis se in eius gratia auccupanda uersutum existimans: qui petri milati creditori relaxata sibi de tota summa non magna parte pro eo se uadem constituit. Nec tamen idem re perpacta cum non nullis aliis tota re clamante ciuitate suspitione exorta suffere potuit quin corcurram uisendi eum: resque ipsius inuestigandi causa diligentius proficisceretur: presertim quod petrum milatum redisse nuntiatum interim fuerat: cumque nihil attulisset Ragusium eum propter creditores uenire non ausisse: sed corcurram recta dominum conueniendi causa quod ibi morant enim stagni audiuerat petiisse. Quo conuenientes cum hospitio ibi in episcopi atrio honorifice susceptum inuenisset: reuertentiam illi ampliorem solito exibuere: ne rumori quem de se suscitari ipse quoque audierat: aegresque se ferre saepius ostenderat credentes de spe decidisse uiderentur. Nec ullus eorum est ausus de rebus suis quid esset eum interrogare. Sed quae a petro didicerant domum postea reuersi pleno ore per compita praedicabant. Petrum milatum quo esset missus ignorasse: famulo quippe quem secum duxerat se famulum potius fuisse. Is namque ullo de rebus domini sermone cum petro in itinere habito constantinopolim ueniens ad imperatoris aulam ut duceretur confestim petiit: cumque ibi coram secum imperatore loqui uelle flagitando non impetrasset litteras domini ad eum satrapis obtulit: quibus perlectis petrum famuli ueluti interpretem quis esset interogauere: a quo demum Ragusinum se profitente urbis ne eum rectores misissent: dominumue an istum noscet quesiere: quae cum negasset. nihil amplius inquirentes imperatoris litteras ad nebulonem: ipsi quoque de eo forte ambigentes cum duobus circiter milibus asprium pecuniae illorum famulo dederunt: quibus acceptis petrum ut quam primum reuerterentur hortatus est: eique se domini rerum administratores prius conuenire uelle arguenti pecunias uti quas per litteras sibi dandas illis significasset accipiat: ait istis nihil opus esse eo quod negocium maius executi forent: nec expectandi eos quando nundum aduenisset tempus esse.","prev":{"citation":"Baptistinus 12-19","label":"12 to 19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fran-lucijan-gundulic/baptistinus/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fran-lucijan-gundulic/baptistinus/12"},"next":{"citation":"Baptistinus 27-31","label":"27 to 31","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fran-lucijan-gundulic/baptistinus/27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fran-lucijan-gundulic/baptistinus/27"},"credit":{"text":"Fran Lucijan Gundulić, Baptistinus. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/gondol-f-bapt.xml","quality":"ocr"}}