{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arithmeticorum libri II 103","citation":"Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 103","ref":"103","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/103","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/103","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/103.md","author":{"name":"Francesco Maurolico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico"},"work":{"title":"Arithmeticorum libri II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii","urn":null},"verse":false,"words":430,"text":"Quoniam, scilicet producta partium integrant productum integrorum. Quarta verò vnica est, scilicet bc. in è f. quoniam fit ex nominibus indiuisis: & cum praedictis octo posita facit nouem multi; licationes. Productum autem quaesitum est, quod fit ex multiplicatione a c. in d f. Quod haberi non potest, nisi paractis dictis quatuor multiplicationibus, quae continent nouem ductus. Ex quibus consuendum sit solum illud quod fit ex ac. in df. necesse est caetera octo producta esse abijcienda: quod fieri non potest nisi dimidium ecrum notetur per plus, ac reliquum dimidium per minus; atque ita alterum altero repensante, summa quęsita, quae fit ex ac. indf. seruentur intacta. Sed ex dictis caeteris octo productis, tria prima multiplicationis, scilicet quę fiunt ex ac. in ek ex b.c. inds & ex be. in e f. inscribi debent per aduerbium Plus, quoniam sunt membra primae multiplicationis, quae fit ex nominibus a b. de. per idem aduerbium notatis. Duo autem producta secundae multiplicationis, ex a c. in ef. & bc. in e f. notanda per aduerbium Minus: quoniam sunt membra secundae multiplicationibus, quę fit ex nominibus a b. e s. quorum alterum per aduerbium Minus inscri bitur. Duo quoque preducta tertiae multiplicationis, ex bc. in df. & ex bc. in ef. similiterper aduerbium Minus notata intelliguntur, quoniam tertia multiplicatio quorum membra sunt constat ex nominibus, de. bc. quorum alterum per minus notatur. Octauum igitur productum, quod fit ex bc. in ef. nominibus inscriptis per minus; necesse est, vt inscribatur per Plus: atque ita fiant quatuor producta inscripta per Plus, & totidem preducta paria insci ipta per Minus: & perinde tantum his minuentibus, quantum illa superaddunt, Summa quaesita, quae fit ex a c. in df. intacta permaneat. Constat igitur, quòd ex ductu nominum per aducibium, Minus, notatorum producitur quantitas per aduerbium, plus, notanda. Sed illud exemplum satis esse debet, quòd plus in plus multiplicatum, sine minus in minus, omnino producit plus: quemadmodum affirmatio affirmationis affirmat, & negati o negationis affirmat similiter. Item sicut affirmatio negationis, siue negatio affirmationis negat: Ita Cc 4 – siue sine Plus in Minus, siue Minus in Plus multiplicatum producit, Minus. Potes exemplificare regulam & comprobare demonstrationem per numeros rationales, vt sic singulae nouem multiplicationes distinctae appareant: & facilius omnia intelligantur. PROPOSIDIO 17I. Duas propositas quantitates, singulas duorum, aut plurium nominum, inuicem multiplicare. Proponatur binomium ab. ex duobus nominibus a. & b. multiplicandum in binomium cd. ex duobus nominibus c. & d. compositum: siue illa sint residua singula binis nominibus expressa, siue alterum Binomium, & alterum residuum. Multiplicentur, per vndecimam, & per praecedentem, singula vnius quantitatis nomina in singula alterius nomina, hoc est, c. in a. & fiat e. Item c. in b. & fiat f. Item d. in a.","prev":{"citation":"Arithmeticorum libri II 102-2","label":"PRAEAMBVLVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/102-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/102-2"},"next":{"citation":"Arithmeticorum libri II 104","label":"PRAEAMBVLVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/104","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/104"},"credit":{"text":"Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II","quality":"ocr"}}