{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arithmeticorum libri II 117","citation":"Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 117","ref":"117","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/117","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/117","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/117.md","author":{"name":"Francesco Maurolico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico"},"work":{"title":"Arithmeticorum libri II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii","urn":null},"verse":false,"words":215,"text":"& dera ipsarum gk. aequalis ipsi c. & differentia ipsarum kl. aequalis ipsi d. Tunc aio, quod differentia ipsarum fl. erit aequalis aggregato ipsarum ab cd. Patet propositum: quaniam differentia ipsarum fl. extremarum conficitur ex differentijs quatuor medijs: quae per hypotesim sunt aequales ipsis quatuor ab cd. quantitatibus. Sed suppositis magnitudinibus primi ordinis: sic inuenientur magnitudines secundi ordinis. Sit ipsarum a b. differentia m. & sicut est m. ad ipsam a. sic sit a. ad f. & sicut est a. ad e. sic sit f. 27. ad l. Vnde sicut ipsis a e. intersunt tres mediae proportionales: ita & ipsis fl. totidem mediae proportionales in eadem proportione intererunt. quae sint ghk. Et, quoniam perper similem proportionem, sicut est a. ad f. sic est differentia ipsarum a b. scilicet m. ad differentiam ipsarum fg. fuitque & m. ad a. sicut a. ad f. ideo m. eandem habebit rationem ad a. & ad differentiam ipsarum fg. aequalis ergo est a. differentiae ipsarum fg. Sed cum differentiae seruent continuatam magnitudinum proportionem, propterea tam b. diae ipsarum gli. quam c. differentiae ipsarum hk. qui d. differentiae ipsarum kl. ęqualis erit. Hinc ori tur regula progressionis magnitudinum continue proportionalium. Nam ex m. & a iam notis, notescit f. deinde ex a. e. & f. nota venit I. cuius & ipsius f. excessus est aggregatum ipsarum ab cd. sicut ostensum est.","prev":{"citation":"Arithmeticorum libri II 116-2","label":"PROPOSITIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/116-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/116-2"},"next":{"citation":"Arithmeticorum libri II 117-2","label":"PROPOSITIO 332","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/117-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/117-2"},"credit":{"text":"Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II","quality":"ocr"}}