{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arithmeticorum libri II 126","citation":"Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 126","ref":"126","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/126","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/126","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/126.md","author":{"name":"Francesco Maurolico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico"},"work":{"title":"Arithmeticorum libri II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii","urn":null},"verse":false,"words":191,"text":"COROLLARIA. Ex quibus quidem manifestum, quòd in quantitatibus, continue pro ortionalibus, si prima & secunda fuerint rationales, tunc sequentes in eadem proportione continuatae semper in infinitum rationales erunt. Si autem prima & tertia tantùm rationales fuerint tunc quinta, septima & singulis semper intermissis, sequentes rationales erunt: intermissae verò omnes potentia tantùm expressę. Si verò prima & quarta rationales duntaxat esse contigerit: tunc septima, et decima, et tredecima, et binis semper intermissis caeterae sequentes rationales erunt, intermissae autem cubo tantùm cognitae. Adhuc, si prima et quinta solum rationales supponantur: tunc nona, tredecima, septemdecima, et ternis semper intermissis, singulae rationales erunt. trium verò vbicunque intermissarum media quadrato tantùm cognita, duae caeterę mediales, hoc est, per secundum quadratum pronunciatae. Denique si prima et septima tantum supponantur rationales: tunc necesse erit tredecimam, vndeuicesimam, vige simamquintam, et quinis semper intermissis singulas sequentes esse rationales. Quinque verò in quouis loco intermissarum mediam potentia tantùm esse rationalem: duas autem huic collaterales cubo tantùm pronunciabiles. duasque extremas rationalibus proximas quadrato cubi tantùm cognitas. Quae corollaria ex ipsa proportione, ductuque quantitatum satis constat. Consyderata numerorum multitudine, quae siue quadratis, siue cubis, siue secundis quadratis, siue quadratis cubicis proportionaliter intercidit. & ipsorum quadratorum, seu cuborum productis.","prev":{"citation":"Arithmeticorum libri II 125","label":"PROPOSITIO 42*","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/125","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/125"},"next":{"citation":"Arithmeticorum libri II 127","label":"COROLLARIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/127","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/127"},"credit":{"text":"Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II","quality":"ocr"}}