{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arithmeticorum libri II 132","citation":"Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 132","ref":"132","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/132","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/132","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/132.md","author":{"name":"Francesco Maurolico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico"},"work":{"title":"Arithmeticorum libri II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"COROLLARIVM. Vnde manifestum est, quòd duae quantitates inuicem incommensurabiles non sunt adinuicem sicut numetus aliquis ad numerum aliquem. Itemque, quòd duae magnitudines, quae non sunt ad inuicem sicut numerus quispiam ad numerum quempiam, sunt inuicem incommensurabiles. Sequuntur haec ex praemissa a destructione contrariorum. PROPOSFTIO 44*. Omnes duae magnitudines vni commensurabiles, sunt inuicem commensurabiles. Duae quantitates sint ab. quae singulae sint ipsi C. commensurabiles. Aio, quòd & ipsę a b. sunt ad? inuicem commensurabiles. Nam cum ac. sint commensurabiles erunt, per praecedentem, sicut numerus ad numerum: & similiter, quoniam cb. commensurabiles erunt, & sicut numerus ad numerum. Sumantur igitur per quartam octaui Eucl. tres numeri def. continuantes duas rationes scilicet, vt sicut est a. ad C. sic sit numerus d.ad numerum e. & sicut c. ad b. sic sit numerus e. ad numerum f. & tunc ex ęquali erit, sicut numerus d. ad numerum f. sic quantitas aad quantitatem b. Igitur per secundam partem praecedentis, quantitas a b. sunt ad inuicem commensurabiles. quod est propositum. PROPOSITIO omnes duae quantitates, quarum vna commensurabilis est alicui tertiae, reliqua verò eidem incommesurabilis, sunt adinuicem incommensurabiles. Exempli gratia, magnitudinum a b. vna scilicet a. sit commensurabilis ipsi c. reliqua verò b. inconmensurabilis eidem c. Aio tunc, quòd ipsae a b. inuicem incommensurabiles sunt. Secus enim erunt a b. commensurabiles: sed ipsae a c. per hyp. commensurabiles. igitur per pręmissam erunt bc. inuicem commensurabiles: quod est supposito contrarium. Non igitur sunt a b. inuicem commensurabiles. ergo incommensurabiles. quod est propositum. PROPOSITIO 46᾽. Omnium duarum quantitatum inuicem incommensurabilium congeries & excessus sunt inter se & ipsis inuicem incommensurabiles. Et si congeries vni ecrum sit incommensurabilis, erit & reliquae commensurabilis. & ipsae inter se commensurabiles. Hae conclusiones facilè constant ex hac communi sententia: quoniam quantitas, quae metitur partes, metitur & totum. Et, quae metitur totum & ablatum, metitur & relictum","prev":{"citation":"Arithmeticorum libri II 131-2","label":"SPECIES QVANTITATVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/131-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/131-2"},"next":{"citation":"Arithmeticorum libri II 133","label":"PROPOSITIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/133","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/133"},"credit":{"text":"Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II","quality":"ocr"}}