{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arithmeticorum libri II 155","citation":"Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 155","ref":"155","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/155","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/155","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/155.md","author":{"name":"Francesco Maurolico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico"},"work":{"title":"Arithmeticorum libri II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii","urn":null},"verse":false,"words":344,"text":"112 huius, ipsius f. radix est c. igitur per 572 huius c. binomium est, quod est propositum. similiter, si a. quaecunque residualis, & b. eius bimembris quantitas proportionalium & com mensurabilium membrorum supponatur, semper c. binomium erit. Sicut demonstrandum proponitur. PROPOSITIO 86. Si quaelibet residualis quantitas secetur per bimembrem quantitatem proportionalium & commensurabilium nominum: proueniet ex diuiscone tali residuum. Ostendetur haec non aliter, quàm praecedens. Sed vbi in praemissa proponitur residualis quantitas, hic ponatur bimembris, & è contrario: & pro 822 & 572 citandae sint, 8 32 & 60', & descriptio maneat eadem. PROPOSITIO 872 Impossibile est, binomium alibi, quàm in suo puncto diuidi, serEsto binomium constans ex uata membrorum diffinitione. membris a b. maiori, bc. minori, vt diffinitio exigit. Aio, quod impossibile est ipsum a c. binomium alibi, quàm in puncto b. secari, vtpote in puncto d. ita vt a d. dc. membra sint rationalia & potentialiter tantum commensurabilia. Quod sic constat. Sit binomium a c. primum, secundum, quartum, vel quintum: in quo vna portionum a b.b c. rationalis est: & tunc, si punctum d. fuerit in portione rationali, erit iam portio a d. rationalis: sed dc. bimembris, nam constabit ex d b. rationali, & bc. potentialiter tantum rationali: non igitur erit dc. potentia rationalis, vt postulat binomij diffiSi verò punctum d. fuerit in portione bc. potentia tantum rationali: cogetur aduersarius facere ipsam a d. rationalem: Vnde b d. rationalis erit, cùm a b. sit per hyp. rationalis. Sed bc. potentia tantùm retionalis: ergo dc. residuum, & nequaquam potentia rationalis. Hoc autem pro binomiis primo ac quarto, in quibus portio maior a b. rationalis supponitur. Pro secundo autem ac 5° in quibus bc. portio minor rationalis supponitur transferes syllogismum. Pro tertio autem & sexto binomijs, in quibus vtraque portio potentialiter tantum rationalis est, sic procedam. Ponantur Ponantur membrorum a b. bc. quadrata simul sumpta conficere quantitatem e f. duplum autem eius, quod fit ex ab. in bc. sit quantitas fg. Vnde per quartam secundi Elementorum, totum eg. erit quadratum ipsius a c. vnde, cum a c. sit binomium, erit, per 582 huius, eg. binomium primum. Itaque si ab c. binomium suscipit in alio, quàm b.","prev":{"citation":"Arithmeticorum libri II 154-2","label":"PROPOSITIOSA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/154-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/154-2"},"next":{"citation":"Arithmeticorum libri II 156","label":"PROPOSITIOSA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/156","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/156"},"credit":{"text":"Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II","quality":"ocr"}}