{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arithmeticorum libri II 159","citation":"Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 159","ref":"159","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/159","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/159","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/159.md","author":{"name":"Francesco Maurolico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico"},"work":{"title":"Arithmeticorum libri II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii","urn":null},"verse":false,"words":314,"text":"LIBRI SECV NDI, PARS II. 159 ducit omnino aliquam de numero earundem. Exempli gratia: a. quantitas medialis multiplicet ipsam b. maiorem, & faciat c. Aio, quòd C. est vna sex generum, quibus adnumeratur Ma ior, videlicet aut binomium, aut bimediale primum, aut secundum, & caetera. Ponatur enim ipsius a. quadratum d.quod erit potentia rationale, per diffinitionem Medialis. Sit etiam ipsius b. quadratum e. quod per quinquagesimam octauam huius erit binomium quartum. Itaque ipsa d. multiplicet ipsam e. & proueniat f. eritque s.per 68' harum binomium. Sed per corollarium vndecimę huius f. est quadratum ipsius c. Igitur per quinquagesimam septimam huius c. radix ipsius f. binomij erit vna ex irrationalibus bimembribus sex generum, quod fuit demonstrandum. Similiter si b. ponatur binomium, aut bimediale vtrumlibet, aut altera ex duabus reliquis; semper f. ostendetur esse binomium: & perinde c. vna sex generum bimembrium: Non aliter pro residualibus argumentaberis: sed pro 582 citabis sexagesima prima: & pro quinquagesima septima citabis sexagesimam, quae de residuis agunt. Quàm ob rem si posuisses b. Minorem, aut qua libet caeterarum quinque residualium, ostendisses f. esse residuum: & perinde c. vnum ex residualium generum numero quemadmodum demonstrandum proponitur. PROPOSITIO 92. Omnis medialis quantitas diuidens aliquam ex irrationalibus, siue bimembribus, siue residualibus, praestat in quotiente aliquam de numero eorundem. Haec similiter omnino demonstratur sicut praemissa: verùm, loco sexagesimae octauae citabis sexage simam nonam, quae loquitur de diuisione. Et pro corollario vndecimae adduces corollarium duodecimae, & pro multiplicatione vtere diuisione, sicut proponitur. PROPOSITIO 931. Omnis quantitas secundo quadrato commensurabilis alicui irrationali siue de numero bimembrium, siue residualium, est etiam vna de numero earundem. Exempli gratia, sit a. Bimediale pri mum: & quantitas b. ipsi a. commensurabilis in quadrato se cundo. Aio, quòd b. est etiam vna sex generum, ex quibus bimediale primam. Sit em ipsius a. quadratum c. & ipsius b. quadratum d. Eruntque cd. potentialiter commensurabiles, quandoquidem earum quadrata sunt secunda quadra ta ipsarum a b. per hyp. commensurabilia. Sed c.","prev":{"citation":"Arithmeticorum libri II 158-2","label":"PROPOSITIO 9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/158-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/158-2"},"next":{"citation":"Arithmeticorum libri II 160","label":"PROPOSITIO 9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/160","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/160"},"credit":{"text":"Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II","quality":"ocr"}}