{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arithmeticorum libri II 160","citation":"Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 160","ref":"160","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/160","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/160","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/160.md","author":{"name":"Francesco Maurolico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico"},"work":{"title":"Arithmeticorum libri II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii","urn":null},"verse":false,"words":342,"text":"binomium secundum est, per quinquagesimamoctauam harum: ergo & per sexagesimam septimam binomium erit. Quare ipfius d. radix ipsa b. per quinquagesimam septimam, erit aliqua sex bimembrium. quod erat demonstrandum. Similiter si a. ponatur binomium, vel bimediale secundum, vel aliqua ex tribus rehquis: semper d. binomium esse arguetur, & perinde b. vna fex generum, in quibus binomium numeratur. Eodem syllogismo vteris pro residualibus, dum loco quinquagesimae octauae citetur sexagesima prima, & loco quinquagesimae septimae vocetur sexagesima, quae de residuis loquitur, sicut in antepraemissa. FROPOSITIO 94*. Omnis irrationalis quantitas siue de numero sit bimembrium siue residualium, non solùm magnitudine ac potentia irrationalis est, hoc est, quo ad primum quadratum; sed etiam quo ad secundum, quo ad tertium, & quo ad sequentia in infinitum quadrata. Nam, quo ad binomium primum, secundum, quartum, & quintum, in quibus vna portionum rationalis, reliqua irrationalis est, paret peopositum: cùm enim partes sint inter se incommensurabiles, erit per quadragesimam septimam huius, tam congeries, quàm excessus incommensurebilis toti, & perinde totum irrationale: & quoniam excessus incommensurabilis partibus, erit & excessus etiam irrationalis. Quo fit, vt tam binomium, quàm residuuum primum, secundum, quartum, & quintum irrationale sit. Sed pro binomio terrio, & sexto, suoque residuo, ac prae caeteris bimembrium, aut residualium generibus sic procedam. Sit a. bimediale primum, aio, quòd a. irrationale est magnitudine. Exponatur enim eius quadratum b. quod per quinquagesimamoctauam huius, erit binomium secundum: sed binomium secundum dudum irrationale fuit. Igitur a. potentiae irrationalis est: quare & magnitudine per postremum corollarium quinquagesimae tertię huius. Et similiter faciam de caeteris generibus tam bimemembribus, quàm residualibus: loco tamen quinquagesimae octauae adducta 612. Quod autem omnis tam bimembris quàm residualis. quantitas sit potentialiter in infinitum irrationalis, constabit sic. Sit talis quantitas a. eius quadratum b. eiusdem qua dratum secundum c. eius quadratum tertium d. & deinceps in infinitum. Quando igitur quantitas a. bimembris est, tunc per quinquagesimam octauam b. erit binomium, atque c. & d.cae teraque in infinitum quadrata semper binomia prima. Quę cùm irrationalia sint, constat propositum. Quando verò quantitas a. residualis supponitur, tunc per sexagesimam primam b. erit residuum. Inde autem C. & d. & sequentia semper quadrata residua prima, & perinde irrationalia, quemadmodum demonstrandum proponitur.","prev":{"citation":"Arithmeticorum libri II 159","label":"PROPOSITIO 9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/159","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/159"},"next":{"citation":"Arithmeticorum libri II 161","label":"PROPOSITIO 95","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/161","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/161"},"credit":{"text":"Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II","quality":"ocr"}}