{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arithmeticorum libri II 161","citation":"Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 161","ref":"161","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/161","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/161","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/161.md","author":{"name":"Francesco Maurolico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico"},"work":{"title":"Arithmeticorum libri II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii","urn":null},"verse":false,"words":216,"text":"PROPOSITIO 95 Binomium & residuum non solùm inter se magnitudine, sed etiam primo, secundo, & omni deinceps in infinitum quadrato incommensurabilia sunt. Sit a. quoduis binomium. b. autem quodlibet residuum. Aio, quòd a b. & simpliciter, & potentialiter in infinitum incommensurabilia sunt. Nam si b. ipsi. a. commensurabilis esset, cùm a. sit binomium, esset & b. binomium per sexagesimam quartam huius: quod est contra hyp. Non sunt igitur ab. commensurabiles, sed incommensurabiles Deinde sunto ipsorum a b. prima quidem quadrata cd. secunda ef. & deinceps sequentia. Erunque per quinquagesimam octauam & sexagesimam primam huius, c. binomium, d. autem residuum primi ordinis. Et similiter e. binomium, & f. residuum eiusdem ordinis, quae sunt inuicem, hoc est, tam cd. quàm e f. & deinceps, incommensurabiles: quoniam scilicet binomium Residuo incommen surabiledudum ostensum est. Igitur potentiae ipsorum a b. primę, secundae & sequentes incommensurabiles ad inuicem, sicut proponitur. PROPOSITIO 96 Bimembris quantitas & residualis non solùm inter se magnitudine, sed etiam potentialiter in infinitum incommensurabiles sunt. Sit a. quęcunque bimembris, b. verò quaelibet Residualis. Aio, quòd a b. incommensurabiles ad inuicem sunt: secus enim per sexagesimam quartam huius, essent eiusdem generis: quod est contra hypothesim. Deinde sint ipsarum a b. quadiata prima cd. secunda ef. & deinceps: eruntque per quinquagesimam octauam, & sexagesimam primam c. binoinium, binomium, & d. residuum: item e. binomium primum, & f. residuum primum: igitur, per praecedentem, tam ipsa cd.","prev":{"citation":"Arithmeticorum libri II 160","label":"PROPOSITIO 9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/160","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/160"},"next":{"citation":"Arithmeticorum libri II 162","label":"PROPOSITIO 95","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/162","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/162"},"credit":{"text":"Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II","quality":"ocr"}}