{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arithmeticorum libri II 165","citation":"Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 165","ref":"165","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/165","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/165","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/165.md","author":{"name":"Francesco Maurolico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico"},"work":{"title":"Arithmeticorum libri II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii","urn":null},"verse":false,"words":309,"text":"Exempli gratia, Quantitas a. rationalis simpliciter, siue tantum potentialiter, diuidatur per b. bimediale secundum, & proueniat c. aio, quòd c. erit residuum mediale secundum. Sit enim ipsius a. quadratum d. quae rationalis erit: item ipsius b. quadratum e. quod per sexagesimam primam huius, erit binomium tertium. Deinde secetur d. per e. & proueniat f. Eritque per septuagesimam octauam huius f. Residuum tertium. Sed per corollar. duodecimae huius, c. radix est ipsius fagitur per sexagesimam huius, c. erit Residuum mediale secundum: quod est propositum. Similiter pro caeteris binominalibus procedemus. Quòd si ponatur quantitas a. rationalis diuidi, exempli causa, per b. residuum mediale secundum, atque ex diuisione prouenire c. eodem modo ostendetur c. esse bimediale secundum: sed runc, pro sexagesima prima citabitur quinquagesima octaua, & pro septuagesima octaua citabitur septuagesima nona, & pro sexagesima citabitur quinquagesima septima, vt suppositis congruit. PROPOSITIO IO3, Omnis quantitatis secundum extremam, mediamque rationem diuisae, vtraque portio Residuum est, maior scilicet quintum, minorautem primum. Agam per lineas, à quibus argumentum transferri potest ad quoduis quantitatis genus. Ponatur linea rationalis ab. quae perpendicularis sit ad ipsam ebd. sitque bc. dimidium ipsius a b. coniunctaque ac. ponatur ipsi a c. aequalis c d. & abscindatur de ipsa a b. ipsi bd. aequalis b e. Quod fieri potest: nam a b. bc. simul majus sint, quàm ac. hoc est quàm cd. Sit ergo per vndecimam secundi Elementorum, linea a b. secetur in puncto e. Ita vt rectangulum ba. a e. aequale sit quadrato b e. & perinde a b. be. ea. sint continuè proportionales: hoc est, vt tota a b. ad maiorem portionem be. talem habeat rationem, qualem ipsa be. ad minorem portionem e aOstendendum itaque est, quòd existente a b. rationali be. erit Residuum quintum: & ea. Residuum primum, sic. Quoniam ab. dupla est ad bc. ideo quadratum ipsius a b. quadruplum erit ad quadratum ipsius bc. Sed per penultimam primi Elementorum, quadratum ipsius a c.","prev":{"citation":"Arithmeticorum libri II 164-2","label":"PROPOSITIO 101*","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/164-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/164-2"},"next":{"citation":"Arithmeticorum libri II 166","label":"PROPOSITIO 101*","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/166","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/166"},"credit":{"text":"Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II","quality":"ocr"}}