{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arithmeticorum libri II 2","citation":"Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 2","ref":"2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/2.md","author":{"name":"Francesco Maurolico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico"},"work":{"title":"Arithmeticorum libri II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii","urn":null},"verse":false,"words":271,"text":"Primus solidorum quaternarius: quoniam pyramis triangula in numeris, sicut eadem in continuis solidis prima est. Sicut igitur monas puncto: ita dias lineae: Trias superficici, ac tetras solido assimilatur. Linearium numerorum, Par est quem Binarius metitur. Impar vero, qui pari vnitatem addit, vel minuit. Superficialium autem primi generis numerorum, alij trianguli sunt; Alij quadrati, Alij pentagoni, Alij Hexagoni, & Hexagonorum, alij Tetragonici. alij Aequianguli, à forma scilicet, in qua disponuntur, numeroque angulorum aut laterum vocati. Radices numerorum sunt quod ab vnitate, & secundum vnitatis crementum successiue accrescunt. Triangulus numerus est, in primo genere, qui ex aggrega tione radicum ab vnitate acceptarum constitutus triangula formam acquirit. Quadratus autem, qui ex radice in se ducta procreatur. Pentagonus verò, qui ex quadrato, & triangulo praecedenti coniunctis quinque lateram acquirit figuram. Hexagonus tandem, qui pentagono adhuc triangulum adiungens, sextum lucrifacit latus Hae itaque figurae ex triangulis, & quadratis compaginantur. Nam Hexagonus aequiangulus ex vnitate & sex multiplicato triangulo construitur. Ex his superficialibus formis totidem Pyramides, totidemque columnę conficiuntur, qui. solidi numeri merito vocantur. Nam Pyramis triangula ex aggregatione triangulorum ab vnitate per ordinem sumpertorum fabricatur. Similiter & Pyramis quadrata, ex cumulo quadratorum: Pentagona, Pentagonorum: & Exagona, exagonorum ab vnitate continuatim sumptorum erigetur. Vnde, & duplex erit hexagona Pyramis, scilicet à suis singulae hexagonis constructae. Columna verò triangula ex ductu radicis in suum triangulum. Quadrata quae cubus vocatur, ex ductu radicis in suum quadratum. Pentagona, ex ductu ra dicis in Pentagonum. Et hexagona vtriusque speciei ex radice PRIMA. VOT vnitates habet numerus quilibet, totum in ordine Cradicum locum sortitur. Et è contrario, quotum in radicibus locum obtinet quiuis numerus, tot quoque complectitur vnitates. Nam radices ab vnitate exordium capientes per singulos locos singulas acquirunt vnitates.","prev":{"citation":"Arithmeticorum libri II viii","label":"DE NVMERO PERFECTO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/viii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/viii"},"next":{"citation":"Arithmeticorum libri II 4","label":"DE NVMERO PERFECTO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/4"},"credit":{"text":"Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II","quality":"ocr"}}